라틴어 문장 검색

volucrum sic turba recentum, cum reducem longo prospexit in aere matrem, ire cupit contra summique e margine nidi exstat hians, iamiamque cadat, ni pectore toto obstet aperta parens et amantibus increpet alis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권202)
tanto violentior ille - sentit enim - maiore salo quassatque trahitque molem aegram, nexus donec celer alveus omnis abscidit et cursu victor respirat aperto, utque petita diu celsus fastigia supra eminuit trepidamque adsurgens desuper urbem vidit et ingenti Thebas exterruit umbra, increpat attonitos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권393)
increpat Aonios audax Tritonia divos, Iunonem tacitam furibunda silentia torquent.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권407)
mox intellecto magis ac magis aeger anhelat volnere, nec parcit cedenti atque increpat hostis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권291)
"sic fata deosque adloquitur, durus luctu, facilisque nec ipsi saepe mihi;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권396)
Aequalis est interim super omne hominum genus et indulgens et increpans.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 2:4)
quibus increpatis moueri se fidei praesumtione non passus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIX.6)
Hic praefata pestilentia tactus, ubi ad extrema peruenit, clamauit tertio unam de consecratis Christo uirginibus, proprio eam nomine quasi praesentem alloquens, Eadgyd, Eadgyd, Eadgyd;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VIII.4)
Quod dum fieret, quasi uiuentem adlocuta, rogauit, ut apud misericordiam pii Conditoris inpetraret, se a tantis tamque diutinis cruciatibus absolui.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IX. 1:3)
et quasi familiari me uoce alloquens, Bene facis, inquit, qui tempore isto nocturnae quietis non somno indulgere, sed uigiliis et orationibus insistere maluisti.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 2:12)
Nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentem Aut stimulo tardos increpuisse boves, Non agnamve sinu pigeat fetumve capellae Desertum oblita matre referre domum.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 112)
stricto itaque gladio simul verbis increpans transfigit puellam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 270:2)
equitem clara increpans voce, ut hostes exaudirent, redire in proelium iubet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 290:1)
contra Tullus Mettium benigne adloquitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 295:3)
cum clamor impetusque multitudinis vix sustineri posset, ex superiore parte aedium per fenestras in Novam viam versas - habitabat enim rex ad Iovis Statoris - populum Tanaquil adloquitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 425:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION