라틴어 문장 검색

increpari magistratus Samnitium, quod exercitum adversus Lucanum hostem comparatum obiecerint Romanis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 157:2)
circumstare sellam omnis nobilitas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 199:2)
Galli, et maxime globus circumstans consulis corpus, velut alienata mente vana in cassum iactare tela;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 408:1)
quae ubi consul accepit, sibimet ipsi circumeundos adloquendosque milites ratus, ut ad quosque venerat, cunctantes arma capere increpabat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 498:1)
haec iurganti increpantique respondebant confectos se pugna hesterna esse, nec virium quicquam nec sanguinis superesse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 501:1)
erat cum alius apparatus sacri qui perfundere religione animum posset, tum in loco circa omni contecto arae in medio victimaeque circa caesae et circumstantes centuriones strictis gladiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 555:1)
comprensusque ab circumstantibus haud alio quam si evasisset vultu tormentis quoque cum laceraretur, eo fuit habitu oris ut superante laetitia dolores ridentis etiam speciem praebuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 13:3)
mox et ipse aderat, ancepsque terror circumstabat et e navibus tanta vi armatorum in terram evadente et ab tergo improvisa premente acie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 277:2)
tamen in tot circumstantibus malis mansit aliquamdiu immota acies, maxime praeter spem omnium adversus elephantos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 589:1)
paucos post dies magistratum iniit, immolantique ei vitulus iam ictus e manibus sacrificantium sese cum proripuisset, multos circumstantes cruore respersit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 683:1)
haec simul increpans cum ocius signa convelli iuberet et ipse in equum insiluisset, equus repente corruit consulemque lapsum super caput effudit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 45:1)
sed ubi quieta omnia apud hostes nec castra ullo tumultu mota videt, increpans quidem, victos tandem illos Martios animos Romanis debellatumque et concessum propalam de virtute ac gloria esse, in castra rediit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 138:1)
dux ipse inter stolidissimos ferocissimosque ad arma vocat et vanis minis increpat hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 347:1)
secundum haec dicta Magonis laetis omnibus Himilco, vir factionis Barcinae, locum Hannonis increpandi esse ratus, quid est, Hanno?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 144:1)
in ipso impetu movendarum de integro rerum perculit eum praefectorum navium transitio, qui post classem ad Hiberum per pavorem desertam graviter increpiti numquam deinde satis fidi aut duci aut Carthaginiensium rebus fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 330:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION