라틴어 문장 검색

" Increpat ultro cunctantis socios et terra sublevat ipsum, sanguine turpantem comptos de more capillos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 33:20)
Tum frigida toto paulatim exsolvit se corpore lentaque colla et captum leto posuit caput, arma relinquunt, vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 29:20)
Qualis apud gelidi cum flumina concitus Hebri sanguineus Mavors clipeo increpat atque furentis bella movens immittit equos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 15:16)
at vividus Umber haeret hians, iam iamque tenet similisque tenenti increpuit malis morsuque elusus inani est.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 28:4)
Ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnis, nomine quemque vocans, notumque efflagitat ensem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 28:6)
Quod Venus audaci nymphae indignata licere adcessit telumque alta ab radice revellit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 29:8)
Ast illi solvuntur frigore membra vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 34:16)
Saepius et tectis penetralibus extulit ova angustum formica terens iter et bibit ingens arcus et e pastu decedens agmine magno corvorum increpuit densis exercitus alis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:10)
Te, Lari maxume, teque, fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino an memorem portus Lucrinoque addita claustra atque indignatum magnis stridoribus aequor Iulia qua ponto longe sonat unda refuso Tyrrhenusque fretis inmittitur aestus Avernis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:11)
namque morantes Martius ille aeris rauci canor increpat et vox auditur fractos sonitus imitata tubarum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 4:2)
Phoebus volentem proelia me loqui victas et urbis increpuit lyra, ne parva Tyrrhenum per aequor vela darem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 151)
indignatur item privatis ac prope socco dignis carminibus narrari cena Thyestae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 3:10)
et idem indignor, quandoque bonus dormitat Homerus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 11:6)
Indignor quicquam reprehendi, non quia crasse compositum illepideve putetur, sed quia nuper, nec veniam antiquis, sed honorem et praemia posci, recte necne crocum floresque perambulet Attae fabula si dubitem, clament periisse pudorem cuncti paene patres, ea cum reprehendere coner, quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 126)
"ergo negatum vincor ut credam miser, Sabella pectus increpare carmina caputque Marsa dissilire nenia."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1710)

SEARCH

MENU NAVIGATION