라틴어 문장 검색

Sed agrestium experimento cognitum est, quum dens dolet, herbam mentastrum cum suis radicibus evelli debere, et in pelvem conjici, supraque aquam infundi, collocarique juxta sedentem hominem undique veste contectum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 7:1)
tum,quantum ejus aridi fuit, tantumdem mellis infundere, et rudicula miscere, donec similis croco colore fiat, eoque illinere.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIX De digitorum ulceribus. 1:5)
In ceteris partibus, si aeque linamenta supervacua sunt, purgationis causa paulum mellis infundendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 7:3)
Sed steatomatis tunica quoque secanda est, ut effundatur quidquid intus coiit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VI De gangliis, de meliceride, et atheromate, et steatomate, capitis tuberculis. 3:9)
effundit enim humorem;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 3:8)
Post abstinentiam vero unius diei, vel adversus in sedili contra medicum is homo collocandus est, vel sic aversus, ut in gremium ejus caput resupinus effundat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 7:5)
solet enim multum effundere:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 9:2)
Humorem quidem vel inciso summo tumore effundunt, et vulnus iisdem linamentis curant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIV De umbilici vitiis. 4:9)
Per hanc effundendus humor est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XV Quomodo aqua hydropicis emittatur. 2:4)
his deinde conjectis, excipienda reliqua pars tunicae et inter digitos scalpellus immittendus est, eximendumque aut effundendum quidquid est noxium.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 8:1)
Deinde, si inguen incisum est, eo protractis tunicis, humor effundi debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXI De omenti in scrotum prolapsi curatione. 5:4)
si scrotum, et sub hoc protinus vitium est, nihil aliud quam humor effundendus, abscindendaeque membranae sunt, si quae eum continuerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXI De omenti in scrotum prolapsi curatione. 5:5)
Quod si membrana per inflammationem intumuerit, infundenda erit rosa tepida:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 19:1)
idque effundendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 8:4)
Labuntur gemini fontes, hic dulcis, amarus alter, et infusis corrumpunt mella venenis, unde Cupidineas armari fama sagittas.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:40)

SEARCH

MENU NAVIGATION