라틴어 문장 검색

Sed quid mirum, si modernis temporibus hujusmodi abominationes, et tam foeda scelera, inter aliquas societates tot millium inventa sunt, quae Dominus in caput eorum reddiderit, cum temporibus Moysi et Josue et caeterorum servorum Domini in medio justorum inventa sit iniquitas, et ab eo, qui est Dominus ultionum, virga suae majestatis correpta et purificata?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 62:4)
Sicque Turcorum perfidia et iniquitas propalata est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 26:2)
et sic populus Dei ab iniquitate et immunditiis sanctificaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 114:6)
nec fuit quod impediret viam, aut quae noceret adversitas, nec nisi in sceleratis et transgressoribus inventa fuit iniquitas;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 70:7)
inventa vero iniquitate, ex justitia vera Dei subsecuta est ultio, qua et sanctificata est legio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 70:8)
Agite ergo poenitentiam luxuriae vestrae faedissimae, quam in hac via sancta incesti exercuistis, et omnium iniquitatum vestrarum, quibus gratiam Dei offendistis;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 8:9)
et sic Dominum coeli, apud quem non est iniquitas, venia et confessione delictorum vestrorum [0571A] purgati, facite vobis placabilem;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 8:10)
Sic itaque eo adhortante ad compunctionem cordis, et veniam culparum suarum, lacrymis profusis in unam eriguntur voluntatem ad urbis obsidionem, rursumque componentes machinam et tormenta lapidum, longa tempora circa muros expleverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 10:4)
Paschalis vero pastor S. Romanae Ecclesiae, et in toto orbe terrarum Christianae fidei ac religionis [0594D] examinator, Baldewini precibus et S. Hierosolymitanae Ecclesiae satisfaciens, consilio fidelium fratrem, Mauritium unum de duodecim cardinalibus, legatum S. Romanae Ecclesiae Hierosolymam proficisci destinavit, ut vice domini apostolici ipsum patriarcham, pro merito et culpa discussum aut excusatum, in cathedram episcopalem sanciret, aut victum et juste condemnatum de apostolica sententia deponeret ac feriret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 95:1)
Dehinc primo diluculo castra amoventes, in planitie civitatis Racha constiterunt, ubi de omnibus culpis et commissis apud patriarcham Antiochiae, et Benedictum episcopum civitatis Rohas confessionem facientes, discordiam omnem in charitatem revocantes, et acies viginti conponentes, a dextris [0646B] et sinistris constituerunt ad resistendum inimicis, et subveniendum sociis Christianis, et quo sic levius belli onus sustinerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 78:8)
Eodem anno, quo rex Baldewinus a Sagitta obsidionem distulit, dominus Evermerus, patriarcha Jerusalem, [0677A] a Romana synodo rediit, quam causa excusandi se de omni querela et culpa sibi a rege et Arnolfo cancellario illata adiit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 114:1)
culpa est nil discere velle.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 7:3)
Unde dicit Dominus, "Facite vobis amicos de mammona iniquitatis:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 49:16)
Qui autem faciunt peccatum et iniquitatem, hostessunt anime sue.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 51:11)
peccata tua helimosinis redime,et iniquitates tuas miserationibus pauperum:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 51:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION