라틴어 문장 검색

sed utcumque, seu iniuncta seu suscepta foret militia, et exhaustam, et finem aliquem militandi fieri aequum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 28:1)
fortuna et dat fiduciam postulantibus et demit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 253:1)
an, quod a sociis eorum non abstinuerim, iustam querellam habent, cum ipsi pro lege hunc antiquitus morem servent, ut adversus socios ipsi suos publica tantum auctoritate dempta iuventutem suam militare sinant, et contrariae persaepe acies in utraque parte Aetolica auxilia habeant?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 442:1)
simul ne facile perrumperetur acies, dimidium de fronte demptum introrsus porrectis ordinibus duplicat, ut longa potius quam lata acies esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 94:1)
hoc nuntio accepto Rhodii dempto metu a Philippo omiserunt consilium obviam eundi classe Antiocho;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 261:2)
nisi vos feceritis, minimum hoc eorum est, quae iniquo animo feminae sibi aut moribus aut legibus iniuncta patiuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 23:1)
sed utrumque lex vobis demit, cum id quod habere non licet non habetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 47:2)
horum aedilium ludos Romanos primum senatus a populo secretus spectavit praebuitque sermones, sicut omnis novitas solet, aliis tandem, quod multo ante debuerit, tributum existimantibus amplissimo ordini, aliis demptum ex dignitate populi, quicquid maiestati patrum adiectum esset, interpretantibus et omnia discrimina talia, quibus ordines discernerentur, et concordiae et libertatis aequae minuendae esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 610:1)
postero die cum sufetes ad ius dicendum consedissent, conspectae tabellae demptaeque et lectae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 693:1)
apustio auctore tertia pars agri dempta est, quo postea si vellent novos colonos adscribere possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 93:2)
saepe congrederetur, ut animum eius temptaret et, si qua posset, metum demeret periculi quicquam ei ab Romanis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 154:1)
adversus eos ita disserendum erat, ne timorem vanum iis demendo spes incisa Philippum abalienaret, in quo plus ad omnia momenti quam in Magnetibus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 359:1)
ceterum, ut demendis armamentis tumultuari primum coeptum est, et ipse, quanta maxime celeritate potest, concitat naves.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 494:2)
redire itaque eosdem legatos ad consulem et Africanum iusserunt et petere ut, si dare vere pacem, non tantum ostendere, frustrantes spem miserorum, vellent, aut ex summa pecuniae demerent aut permissionem extra civium corpora fieri iuberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 65:1)
ea ipsa remissio animi suspicionem dempsit novare eum quicquam velle.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 75:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION