라틴어 문장 검색

Sit mihi paupertas tecum iucunda, Neaera:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 38)
ceterum aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla umquam res publica nec maior nec sanctior nec bonis exemplis ditior fuit, nec in quam civitatem tam serae avaritia luxuriaque inmigraverint, nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniae honos fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 13:1)
idem Agrippa cum decessisset, propter paupertatem publico inpendio elatus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha20)
postero die dictator cum ante lucem in forum venisset, magistrum equitum dicit L. Tarquitium, patriciae gentis, sed qui, cum stipendia pedibus propter paupertatem fecisset, bello tamen primus longe Romanae iuventutis habitus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 291:1)
pessimus quidem pudor est vel parsimoniae vel paupertatis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 47:1)
cur paupertas aliarum sub hac legis specie latet, ut quod habere non possunt habiturae, si liceret, fuisse videantur?'
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 48:3)
neque illo quisquam est alter hodie ex paupertate parcior.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 252)
multiplex aerumna me exercitam habet, paupertas, pavor territat mentem animi, neque ubi meas spes collocem habeo usquam munitum locum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 4, scene 13)
Virgini pauperculae, tuaeque matri me levare paupertatem?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 4, scene 171)
obiurigare pater haec noctes et dies, perfidiam, iniustitiam lenonum expromere;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 124)
tempestate saeva experiri expetivi, paupertatem eri qui et meam servitutem tolerarem, opera haud fui parcus mea.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 24)
idem animust in paupertate qui olim in divitiis fuit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 2136)
propter pauperiem hoc adeo nomen repperi, eo quia paupertas fecit ridiculus forem;
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 313)
nam postquam hic eius rem confregit filius videtque ipse ad paupertatem protractum esse se suamque filiam esse adultam virginem, simul eius matrem suamque uxorem mortuam, quoniam hinc iturust ipsus in Seleuciam, mihi conmendavit virginem gnatam suam et rem suam omnem et illum corruptum filium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2110)
Si quis tamen livoris rubiginem, invidiae tineam a mentis thesauro velit proscribere, in alieno dolore suum dolorem inveniat condolendo, alienum gaudium suum faciat congaudendo, in alienis opibus suas penset divitias, in aliena paupertate suam lugeat paupertatem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 60:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION