라틴어 문장 검색

vivacior est, qui cum lenta ac difficili materia commissus fumoque demersus ex sordido lucet ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 141:1)
libertas est animum superponere iniuriis et eum facere se, ex quo solo sibi gaudenda veniant, exteriora diducere a se, ne inquieta agenda sit vita omnium risus, omnium linguas timenti.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 100:4)
nam ut furentium certa indicia sunt audax et minax vultus, tristis frons, torva facies, citatus gradus, inquietae manus, color versus, crebra et vehementius acta suspiria, ita irascentium eadem signa sunt :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 4:2)
Non relicto Hannibale et Punico exercitu omnibusque, quibus irascendum erat, bellum in Africam transtulit tam lentus, ut opinionem luxuriae segnitiaeque malignis daret ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 67:1)
Illa certissima est virtus quae se diu multumque circumspexit et rexit et ex lento ac destinato provexit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 69:3)
Lento adiutorio opus est contra mala continua et fecunda, non ut desinant, sed ne vincant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 55:3)
tum artus trepidi, inquietae manus, totius corporis fluctuatio.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 194:7)
alios obiurgatio, alios confessio, alios pudor coepto deiecit, alios mora, lentum praecipitis mali remedium, ad quod novissime descendendum est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 3:4)
Quemadmodum adversus pestilentiam nihil prodest firmitas corporis et diligens valetudinis cura - promiscue enim imbecilla robustaque invadit - , ita ab ira tam inquietis moribus periculum est quam compositis et remissis, quibus eo turpior ac periculosior est, quo plus in illis mutat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 28:3)
Vultus remittatur, vox lenior sit, gradus lentior ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 81:5)
Sic immanis fera ad latratum canum lenta respexit, sic irritus ingenti scopulo fluctus adsultat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 154:3)
aeque refert, quo animo civilem agas vitam, an semper inquietus sis nec tibi umquam sumas ullum tempus, quo ab humanis ad divina respicias.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 34:4)
Illos merito quis dixerit miseros qui nimia felicitate torpescunt, quos velut in mari lento tranquillitas iners detinet ;
(세네카, De Providentia, book 1 42:3)
his plerique similem vitam agunt, quorum non immerito quis inquietam inertiam dixerit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 112:3)
Non industria inquietos, sed insanos falsae rerum imagines agitant.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 114:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION