라틴어 문장 검색

ita cum damna damnis continuarentur atque omnis annus funeribus et cladibus insigniretur, poscebatur ore vulgi dux Agricola, comparantibus cunctis vigorem, constantiam et expertum bellis animum cum inertia et formidine aliorum.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 41장 3:1)
nihil ad ea moto Pisone, centurio a Muciano missus, ut portum Carthaginis attigit, magna voce laeta Pisoni omnia tamquam principi continuare, obvios et subitae rei miraculo attonitos ut eadem adstreperent hortari.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장8)
neque abhorret vero, quando paucis post diebus deditio insecuta est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 24장2)
non solum inimici, qui tum erant potentissimi et plurimi, sed etiam qui adversariis eius se venditabant et in eo laedendo aliquam consecuturos sperabant commoditatem, Antonii familiares insequebantur, uxorem Fulviam omnibus rebus spoliare cupiebant, liberos etiam exstinguere parabant.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 9장 2:3)
insequenti quoque anno Gaio Marcello, qui fratri patrueli suo Marco in consulatu successerat, eadem temptante collegam eius Aemilium Paulum Gaiumque Curionem uiolentissimum tribunorum ingenti mercede defensores parauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 29장 1:2)
secundum consulatum post nouem annos, tertium anno interiecto gessit, sequentis usque ad undecimum continuauit, multisque mox, cum deferrentur, recusatis duodecimum magno, id est septemdecim annorum, interuallo et rursus tertium decimum biennio post ultro petit, ut C. et Lucium filios amplissimo praeditus magistratu suo quemque tirocinio deduceret in forum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 26장 2:1)
athletarum uero spectaculo muliebre secus omne adeo summouit, ut pontificalibus ludis pugilum par postulatum distulerit in insequentis diei matutinum tempus edixeritque mulieres ante horam quintam uenire in theatrum non placere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 44장 3:2)
in diplomatibus libellisque et epistulis signandis initio sphinge usus est, mox imagine Magni Alexandri, nouissime sua, Dioscuridis manu scalpta, qua signare insecuti quoque principes perseuerarunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 50장 1:1)
et uniuersi quasi de ipso dictum exultantes comprobassent, et statim manu uultuque indecoras adulationes repressit et insequenti die grauissimo corripuit edicto;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 53장 1:4)
at insequenti, animaduertisse se in gremio Capitolini Iouis eundem puerum, quem cum detrahi iussisset, prohibitum monitu dei, tamquam is ad tutelam rei p. educaretur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 8:3)
nec tamen desunt, qui partim antecedente anno, Hirti ac Pansae, partim insequenti, Seruili Isaurici L.que Antoni[i] consulatu, genitum eum scribant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 5장 1:8)
Virili toga sumpta adulescentiam omnem spatiumque insequentis aetatis usque ad principatus initia per haec fere transegit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 7장 1:1)
rursus obsides quosdam abductos e litterario ludo clamque praemissos, deserto repente conuiuio, cum equitatu insecutus ueluti profugos ac reprehensos in catenis reduxit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 45장 2:1)
hostem etiam frequenter caesum ac penitus in intimas solitudines actum non prius destitit insequi, quam species barbarae mulieris humana amplior uictorem tendere ultra sermone Latino prohibuisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 1장 2:2)
eaque ipsa notabili uarietate, modo continuantes unum quodque per trinas personas, modo alternantes per singulas.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 1장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION