라틴어 문장 검색

ille ego convictor densoque domesticus usu, ille ego iudiciis unica Musa tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 38)
tenditur ad primum per densa pericula pilum, contigit ex merito qui tibi nuper honor, sit licet hic titulus plenus tibi fructibus, ingens ipsa tamen virtus ordine maior erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 75)
sed foret a populo tum mihi dulce premi, aspicerem gaudens, quantus foret agminis ordo, densaque quam longum turba teneret iter, quoque magis noris, quam me vulgaria tangant, spectarem, qualis purpura te tegeret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 98)
note ut tetigit lucum (densa niger ilice lucus, in medio gelidae fons erat altus aquae),
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권104)
stabat adhuc duris ficus densissima pomis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권159)
horrebant densis aspera crura pilis, cetera temptantem subito Tirynthius heros reppulit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권221)
sunt qui tibi mensis honorem eripuisse velint invideantque, Venus, nam quia ver aperit tunc omnia, densaque cedit frigoris asperitas, fetaque terra patet, Aprilem memorant ab aperto tempore dictum, quem Venus iniecta vindicat alma manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권63)
est nemus arboribus densum, secretus ab omni voce locus, si non obstreperetur aquis, hic ego quaerebam, coepti quae mensis origo esset, et in cura nominis huius eram.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권7)
"hic quoque lucus erat iuncis et harundine densus et pede velato non adeunda palus, stagna recesserunt et aquas sua ripa coercet, siccaque nunc tellus:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권257)
nondum Leucothea, nondum puer ille Palaemon verticibus densi Thybridis ora tenent, lucus erat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권322)
Sic erat instabilis tellus, innabilis unda, lucis egens aer:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 7:5)
densior his tellus, elementaque grandia traxit et pressa est gravitate sua:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 8:6)
Tum primum subiere domus (domus antra fuerunt et densi frutices et vinctae cortice virgae). Semina tum primum longis Cerealia sulcis obruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 16:4)
hinc densi funduntur ab aethere nimbi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 33:6)
utque labant curvae iusto sine pondere naves perque mare instabiles nimia levitate feruntur, sic onere adsueto vacuus dat in aera saltus succutiturque alte similisque est currus inani.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION