라틴어 문장 검색

Dicta erat aegra mihi - praeceps amensque cucurri;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 11a19)
non ego per praeceps et acuta cacumina vadam, nec iuvenum quisquam me duce captus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:256)
at tu per praeceps tecto delabere aperto:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 11:1)
praeceps occiduas ille subibit aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권181)
"plus tamen ex illis iste vigoris habet, si genus arguitur voltu, nisi fallit imago, nescio quem in vobis suspicor esse deum - at si quis vestrae deus esset originis auctor, in tam praecipiti tempore ferret opem;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권252)
ille cadit praeceps et calce feritur aselli inclamatque suos auxiliumque rogat, concurrunt satyri turgentiaque ora parentis rident:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권492)
Neve sine exemplis aevi cruciere prioris, Sint tua Troianis non leviora malis . Quantaque clavigeri Poeantius Herculis heres, Tanta venenato vulnera crure geras . Nec levius doleas , quam qui bibit ubera cervae, Armatique tulit vulnus , inermis opem . Quique ab equo praeceps in Aleia decidit arva, Exitio facies cui sua paene fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 12:7)
Nec de praecipiti venias in Tartara saxo, Ut qui Socraticum de nece legit opus ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 23:4)
Sic erat instabilis tellus, innabilis unda, lucis egens aer:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 7:5)
Nondum praecipites cingebant oppida fossae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 15:4)
tunc etiam quae me subiectis excipit undis, ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:16)
utque labant curvae iusto sine pondere naves perque mare instabiles nimia levitate feruntur, sic onere adsueto vacuus dat in aera saltus succutiturque alte similisque est currus inani.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 14:2)
Et iam mallet equos numquam tetigisse paternos, iam cognosse genus piget et valuisse rogando, iam Meropis dici cupiens ita fertur, ut acta praecipiti pinus borea, cui victa remisit frena suus rector, quam dis votisque reliquit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 15:2)
Et modo summa petunt, modo per declive viasque praecipites spatio terrae propiore feruntur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 17:5)
At Phaethon rutilos flamma populante capillos, volvitur in praeceps longoque per aera tractu fertur, ut interdum de caelo stella sereno etsi non cecidit, potuit cecidisse videri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION