라틴어 문장 검색

is soceri instituto, quem, quia cooptatus in augurum collegium non erat, non admodum diligebat, praesertim cum ille Q. Scaevolam sibi minorem natu generum praetulisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 260:4)
aut enim difficultate institutionis tam numerosae atque perplexae deterreri solent, aut eo tempore, quo praecipue alenda ingenia atque indulgentia quadam enutrienda sunt, asperiorum tractatu rerum atteruntur, aut, si haec sola didicerunt, satis se ad eloquentiam instructos arbitrantur, aut quasi ad certas quasdam dicendi leges adligati conatum omnem reformidant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 4:1)
hos nominavimus, quia Germanicum Augustum ab institutis studiis deflexit cura terrarum, parumque dis visum est esse eum maximum poetarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 92:1)
paulatim res facilius se ostendent, verba respondebunt, compositio sequetur, cuncta denique ut in familia bene instituta in officio erunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 171:4)
nos institutionem professi non solum scientibus ista, sed etiam discentibus tradimus, ideoque paulo pluribus verbis debet venia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 6:2)
nam theses dicere exercitationis gratia fere est ab iis institutum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 77:4)
quos ut in agendo et attentare singulos minime convenit, propter quas diximus causas, ita in discendo rimari necessarium est, quae personae, quae tempora et loca, instituta, instrumenta, cetera, ex quibus non tantum illud, quod est artificiale probationis genus, colligi possit, sed qui metuendi testes, quomodo sint refellendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 142:1)
Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, supra repetere ac paucis instituta maiorum domi militiaeque, quo modo rem publicam habuerint quantamque reliquerint, ut paulatim immutata ex pulcherruma atque optuma pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 5장11)
neque illis superbia obstat, quo minus aliena instituta, si modo proba erant, imitarentur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장67)
Nihil," inquit, " volo derogare legibus, nihil institutis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 2:1)
virtus non contingit animo nisi instituto et edocto et ad summum adsidua exercitatione perducto.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 46:6)
Aut si praecepta nihil adiuvant, omnis institutio tollenda est, ipsa natura contenti esse debemus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 30:1)
Contemplationem institutio tradit, actionem admonitio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 45:2)
Non quidam sine institutione subtili evaserunt probi magnosque profectus adsecuti sunt, dum nudis tantum praeceptis obsecuntur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 36:2)
instituta nascuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 6:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION