라틴어 문장 검색

Quorum perturbatum et confusum dum explicant agmen (magna enim multitudo carrorum etiam expeditos sequi Gallos consuevit), oppressi luce copias armatorum pro suis instruunt castris, ne prius Romani persequi se inciperent quam longius agmen impedimentorum suorum processisset.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 15장2)
Ibi legionibus instructis ad ultimum iugum pervenit aciemque eo loco constituit unde tormento missa tela in hostium cuneos conici possent.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 15장5)
Quorum pertinacia cognita Caesar XX cohortibus instructis castrisque eo loco mutatis muniri iubet castra.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 16장2)
Absolutis operibus pro vallo legiones instructas collocat, equites frenatis equis in statione disponit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 16장3)
Fit magna contentione diversum proelium. Quod cum diutius pari Marte iniretur, paulatim ex silvis instructa multitudo procedit peditum, quae nostros coegit cedere equites. Quibus celeriter subveniunt levis armaturae pedites, quos ante legiones missos docui, turmisque nostrorum interpositi constanter proeliantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 20장2)
Accedunt propius interim legiones, crebrique eodem tempore et nostris et hostibus nuntii adferuntur, imperatorem instructis copiis adesse.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 20장4)
Cum aliquamdiu summa contentione dimicaretur, Dumnacus instruit aciem quae suis esset equitibus in vicem praesidio, cum repente confertae legiones in conspectum hostium veniunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 30장1)
Qua re cognita legionem armatam instructamque adducit. Ita repente omnibus ex partibus signo dato loca superiora capiuntur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 37장5)
Hoc fonte prohiberi posse oppidanos cum optarent reliqui, Caesar unus videret, e regione eius vineas agere adversus montem et aggerem instruere coepit magno cum labore et continua dimicatione.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 42장2)
et componunt quadam capsa de ligno composito,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM195)
Igitur, ut ad propositum meum redeam, rationalem quidem puto medicinam esse debere, instrui vero ab evidentibus causis, obscuris omnibus non ab cogitatione artificis sed ab ipsa arte reiectis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium226)
Constat ex circulis quibusdam, compositis ad imaginem earum vertebrarum, quae in spina sunt, ita tamen ut ex parte exteriore aspera, ex interiore stomachi modo levis sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장14)
medicamenta composita molli lana excipiuntur, ,eaque lana naturalibus conditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 21장5)
Licet sine peregrinis et conquisitis et compositis medicamentis vulnus curare.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장181)
Neque ignoro multis placuisse linamentum in modum collyri compositum tinctum melle demitti;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장293)

SEARCH

MENU NAVIGATION