라틴어 문장 검색

quae repleta cum confestim gypsata sunt, quandoque in usus prompserimus, integram lentim reperiemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 16:4)
Nam sic cultam comperimus non solum multiplicare fructum, sed et exiguam portionem in valvulis habere fresaeque eius et expurgatae modium paene tam plenum esse quam integrae, quoniam vix minuatur mensura detractis putaminibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 7:3)
At tamen pignora sunt ista remedia, cum sit efficacissimum de integro locum exarare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 3:2)
Quem circuitum meatus dierum integrorum mille quadringentorum sexaginta unius ἀποκατάστασιν vocant studiosi rerum caelestium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 6장 4:6)
Sed et hae steriles,quae e duro citantur,ac duplici ex causa robustae sunt, quod a fetu vacant, quodque ex proximo terrae integro atque inlibato suco aluntur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 3:1)
Satoris autem officium est, primum quam recentissimam, et si fieri possit, eodem momento quo serere velit, de seminario transferre plantam diligenter exemptam et integram;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 3:1)
Primum quod nulla stirps ante quam deponatur vexata et infracta melius provenit quam quae integra et inviolata sine iniuria deposita est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 2:4)
at si robusta et integra, minorem operam desiderat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 3:2)
Inseritur autem vitis vel recisa vel integra perforata terebra;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 7:1)
Sed illud de integro refodi debet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 4:1)
Semina lege crassa non minus quam manubrium bidentis, recta, levia, procera, sine ulceribus, integro libro.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 6:1)
Et cum autumnus incesserit, ante quam frigus cacumina adurat, omnia folia decerpere expedit, et ita crassis arundinibus, quae ab una parte nodos integros habeant, velut pileis induere, atque a frigore et gelicidiis teneras adhuc virgas tueri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 21:4)
et cum primum germina tumebunt,de ramulis anniculis, qui solis ortum spectabunt, et integri erunt, eos legito crassitudine digiti minimi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 3:2)
Saepe etiam languor et nausea discutitur, si integrum gallinaceum crudum ovum ieiuni faucibus inseras, ae postero die spicas ulpici vel alii eum vino conteras, et in naribus infundas:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 4장 2:1)
Quare veterinariae medicinae prudens esse debet pecoris magister, ut, si res exigat, vel integrum conceptum, cum transversus haeret locis genitalibus, extrahat, vel ferro divisum citra matris perniciem partibus educat,quod Graeci vocant ἐμβρουλκῖαν.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 16:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION