라틴어 문장 검색

Atque motus qui ob tarditatem non percipitur, facile et ordinario deducitur ad sensum per summas motus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 396:4)
hoc in aere communi et aliis spiritalibus, ob subtilitatem corporum, percipi ad sensum non potest;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 407:3)
Vellicantes enim eas appellamus, quia vellicant intellectum, persecantes, quia persecant naturam:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:3)
Eae sunt, quae de admirabili et exquisita subtilitate naturae intellectum submonent, ut excitetur et expergiscatur ad attentionem et observationem et inquisitionem debitam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:5)
adeo ut habitantibus circa Canadam moles sive massae glaciales, quae abrumpuntur et natant per oceanum septentrionalem et deferuntur per Atlanticum versus illas oras, percipiantur et incutiant frigora e longinquo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 419:6)
Quinetiam in explosione plurium bombardarum simul, quae exaudiuntur quandoque ad distantiam triginta milliarium, percipitur sonus prius ab iis qui prope absunt a loco ubi fit sonitus, quam ab iis qui longe.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 430:9)
Sed cum logica nostra doceat intellectum et erudiat ad hoc, ut non tenuibus mentis quasi claviculis rerum abstracta captet et prenset (ut logica vulgaris), sed naturam revera persecet, et corporum virtutes et actus eorumque leges in materia determinatas inveniat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:3)
Atque quoad informativam, juvant illae aut sensum, aut intellectum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:38)
intellectum, aut accelerando exclusivam formae, ut Solitariae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:40)
aut erigendo intellectum, et ducendo ad genera et naturas communes;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:42)
aut rectificando intellectum a consuetis, ut Deviantes;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:46)
Hae enim aut auxiliantur et medentur intellectui et sensui, aut instruunt praxin in genere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:3)
ut tandem (tanquam curatores probi et fideles) tradamus hominibus fortunas suas, emancipato intellectu, et facto tanquam majore:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:12)
Etenim intellectus humanus, dum caussas secundas intueretur sparsas, interdum iis acquiescere possit, nec ulterius penetrare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:5)
Verum pauca aut nulla ubi patres aliquid boni ex huiusmodi diffidentiis perceperunt, praeterquam cum filii bellum aperte patribus intulerunt, ut fecit Solymus Primus adversus Bajazetem patrem suum, et tres filii Henrici Secundi regis Angliae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 7:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION