라틴어 문장 검색

Quae fueram magnis olim patefacta triumphis, ianua Patriciae vota Pudicitiae, cuius inaurati celebrarunt limina currus, captorum lacrimis umida supplicibus, nunc ego, nocturnis potorum saucia rixis, pulsata indignis saepe queror manibus, et mihi non desunt turpes pendere corollae semper et exclusi signa iacere faces.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 161)
'ianua vel domina penitus crudelior ipsa, quid mihi tam duris clausa taces foribus?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 166)
sed tu sola mei, tu maxima causa doloris, victa meis numquam, ianua, muneribus, tu sola humanos numquam miserata dolores respondes tacitis mutua cardinibus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1613)
sidera sunt testes et matutina pruina et furtim misero ianua aperta mihi, te nihil in vita nobis acceptius umquam:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 924)
nunc sine me plena fiunt convivia mensa, nunc sine me tota ianua nocte patet.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 164)
interea nobis non numquam ianua mollis, non numquam lecti copia facta tui.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 2014)
a pereant, si quos ianua clausa iuvat!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 238)
limina iam nostris valeant lacrimantia verbis, nec tamen irata ianua fracta manu.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 259)
ille umeris postis concussit opacos, nec tulit iratam ianua clausa sitim.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 932)
panditur ad nullas ianua nigra preces;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 112)
seu tamen aduersum mutarit ianua lectum, sederit et nostro cauta nouerca toro, coniugium, pueri, laudate et ferte paternum:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1156)
"Et ne posteritas dubitet quis conditor extet, fixus in introitu lapis est;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem72)
tum qua est ianua consulumque sedes, ambit quam paries utrimque senis cryptis carceribusque fornicatus, uno e quattuor axe sorte lecto curvas ingrederis premens habenas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium71)
Post nuptias patricii Ricimeris, id est post imperii utriusque opes eventilatas, tandem reditum est in publicam serietatem, quae rebus actitandis ianuam campumque patefecit, interea nos Pauli praefectorii tam doctrina quam sanctitate venerandis laribus excepti comiter blandae hospitalitatis officiis excolebamur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 1:1)
certe vel metus noster materiam stilo tuo faciat, mementoque viatorum manus gravare chartis, quatinus amicorum cura relevetur, et indicare festina, si quam praevio deo quaestor Licinianus trepidationi mutuae ianuam securitatis aperuerit, persona siquidem est, ut perhibent, magna exspectatione maior adventu, relatu sublimis inspectione sublimior et ob omnia felicitatis naturaeque dona monstrabilis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Felici suo salutem 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION