라틴어 문장 검색

si metuendus iratus est, quiesces ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 136)
Sine dubio res a Lentulo remota videtur esse cum magno meo dolore, quamquam multa fecit qua re, si fas esset, iure ei suscensere possemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 2 5:8)
domum, ut debuimus, ad eum statim venimus eique nos totos tradidimus idque fecimus praeter hominum opinionem qui nos ei iure suscensere putabant, at humanissimi gratissimique et ipsi et omnibus videremur, taque faciemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 8:5)
neque enim occupatus eram neque perturbatus nec iratus alicui, sed hoc facio semper ut, quicumque calamus in manus meas venerit, eo sic utar tamquam bono.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 14 1:4)
Parmenides Xenophanes minus bonis quamquam versibus sed tamen illi versibus increpant eorum adrogantiam quasi irati, qui cum sciri nihil possit audeant se scire dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 100:4)
cur mihi magis suscensetis qui ista non aspernor quam is qui cum audiunt desipere vos arbitrantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 165:5)
ne nobis quidem suscenserent, cum didicissent id tollere nos quod nusquam esset, quod autem satis esset ipsis relinquere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 196:7)
tu me tibi iratum, Sexte, putas, cuius tu inimicissimum multo crudelius etiam punitus es, quam erat humanitatis meae postulare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장2)
Sive enim illud animo irato ac percito fecisset ut incensus odio trucidaret inimicum, arbitrabantur eum tanti mortem P. Clodi putasse ut aequo animo patria careret, cum sanguine inimici explesset odium suum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 3:1)
Siculos hoc dicere, cum eidem sint irati cui tu te inimicum esse dicis, sese tamen te actore ad iudicium non adfuturos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 9장 1:3)
nihil iratum habet, nihil invidum, nihil atrox, nihil miserabile, nihil astutum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 4:2)
nec vero ego is, a quibus accusatus aut a quibus condemnatus sum, habeo quod suscenseam, nisi quod mihi nocere se crediderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 98:2)
at irati animus eius modi est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 19:3)
proprium est enim irati cupere, a quo laesus videatur, ei quam maxumum dolorem inurere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 19:6)
quae ab ira differt, estque aliud iracundum esse, aliud iratum, ut differt anxietas ab angore (neque enim omnes anxii, qui anguntur aliquando, nec, qui anxii, semper anguntur), ut inter ebrietatem interest, aliudque est amatorem esse, aliud amantem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 27:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION