라틴어 문장 검색

intercluso per Tempe simul aditu commeatibus, simul reditu ipsis, montes, per quos descenderant, repetendi erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 77:1)
et quantum procederet longius a Thessalia, eo maiorem rerum omnium inopiam sentiens, regressus ad Dium est dubitatione omnibus exempta, quid intercluso ab Thessalia patiendum fuisset, cui procul inde abscedere tutum non esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 89:2)
Romanus ad Clitas,quas vocant, munimenta, cervis etiam obiectis, ut viam intercluderet, a Macedonico ad Toronaicum mare perducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 135:1)
quod si qui inrumperent armati fuissent, extemplo cepissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 139:2)
hoc ubi perfectum esse opus militibus nuntiatum est, clamorem alacres gaudio repente tollunt, alii parte alia in urbem inrupturi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 140:1)
tertium se annum multa eius incommoda belli sentire mari intercluso;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 175:1)
haec dicentem cum multitudo sequeretur, Antinous et Theodotus in primam stationem hostium inruperunt atque ibi offerentes se ipsi volneribus interfecti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 310:1)
interclude inimicis commeatum, tibi muni viam qua cibatus commeatusque ad te et legiones tuas tuto possit pervenire:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 2108)
Pteromatos enim ratio et columnarum circum aedem dispositio ideo est inventa, ut aspectus propter asperitatem intercolumniorum habeat auctoritatem, praeterea, si ex imbrium aquae vis occupaverit et intercluserit hominum multitudinem, ut habeat in aede circaque cellam cum laxamento liberam moram.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장30)
item intercolumnia tria, quae erunt inter antas et columnas, pluteis marmoreis sive ex intestino opere factis intercludantur, ita uti fores habeant, per quas itinera pronao fiant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장4)
Dic, quid vitare debeam, quid adpetere, quibus animum labantem studiis firmem, quemadmodum quae me ex transverso feriunt aguntque, procul a me repellam, quomodo par esse tot malis possim, quomodo istas calamitates removeam, quae ad me inruperunt, quomodo illas, ad quas ego inrupi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 21:2)
quod ubi est factum, interclusi equites nec perrumpere eadem qua transierant posse, ibi maxime confertis hostibus qua viam fecerant, et consul legionesque Romanae cum quod tegumen modo omnis exercitus fuerat nusquam viderent, ne tot fortissimos viros interclusos opprimeret hostis, tendunt in quemcumque casum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 416:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION