라틴어 문장 검색

sed quia sciunt inimicam esse naturae apertam nudamque expositionem sui, quae sicut vulgaribus hominum sensibus intellectum sui vario rerum tegmine operimentoque subtraxit, ita a prudentibus arcana sua voluit per fabulosa tractari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 51:12)
sicut exspirat corpus cum animam emittit, ita anima cum Deum amittit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:5)
Sicut enim substracta gratia hac moreremur in vitiis, ita et eadem collata nascimur in veram virtutum vitam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:47)
Sicut enim ex uno auro alii murenulas, alii annulos, alii dextralia ad ornamentum faciunt, ita ex una Scripturae sacrae sententia expositiones etiam per innumeros intellectus, quasi varia ornamenta componunt;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:5)
nisi quia fuit acerrimi studii, sicut Aegyptiacas, ita et istas per interpretem didicit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:18)
XXIV. Seneca quoque inter universos philosophos, tam moralis doctrinae quam vitae gratiam adeptus, Spiritum sanctum bonorum omnium distributorem patenter profitetur, ita de ipso ad Paulum apostolum in quarta scribens epistola:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 66:1)
In gestis quidem ita scriptum reperies:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 67:5)
In libro autem miraculorum praedicti sancti ita continetur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 67:7)
post Graecos Latini, qui sicut in disciplinis saecularium artium imitati sunt Graecos, ita et in vera fidei doctrina ab ipsis exempla sumpserunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 67:12)
Unde et adversus calumnias Magni oratoris urbis Romae epistolam scribens, ita exorsus ait [(38) Patrol., t. XXXI, col. 665, 666, lib. II.]:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 1:2)
Eadem absenti significo quae praesenti quoque locutus sum, me ita Origenem legisse vel legere, aut Apollinarem, aut caeteros tractatores, quorum in quibusdam libros Ecclesia non recipit, quia operis mei et studii est multos legere, ut ex plurimis multos flores carpam, tam probaturus omnia quam quae bona sunt electurus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:25)
Atque ita juxta Apostolum:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:18)
Naturae quidem ordo ita se habet, ut eum aliud dicimus, rationem praecedat auctoritas:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 5:16)
Sunt enim quidem multa quae appellantur sophismata, sicut conclusiones rationum, et plerumque ita veras imitantes, ut non solum tardos, sed ingeniosos etiam minus attentos decipiant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:11)
Pervenit ad nos fraternitatem tuam grammaticam quibusdam exponere, quam tunc ita moleste suscepimus, ac sumus vehementius aspernati, ut ea quae prius dicta fuerant in gemitum et tristitiam verteremus, quia uno se ore cum Jovis laudibus Christi laudes non capiunt, et quod grave nefandumque sit episcopum canere quae nec laico religiose conveniant, ipse considera.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION