라틴어 문장 검색

Procedere itaque Dei est, sese ad aliquam rem per affectum charitatis quodammodo extendere, ut eam videlicet diligat ac ei per amorem se conjungat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 49:11)
Cum itaque tam Filius quam Spiritus sanctus ex Patre sit, hic quidem genitus, ille procedens, differt in eo generatio ipsa a processione, quod is qui generatur, ex ipsa Patris substantia est, cum ipsa, ut dictum est, sapientia, hoc est ipsum esse habeat, ut sit quaedam potentia;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 49:12)
Quo itaque modo Deus a seipso ad creaturas exire dicitur per benignitatis affectum sive effectum, cum hoc ipsum quod benignus est, aut benigne aliquid ex charitate agit, secundum affectum vel effectum quem in creaturis habeat, dicatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 50:1)
Addi itaque prohibuit contrarium aliquid, non quod perfectioni deesset, suppleri.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 53:4)
per se secundum quod Spiritus est, et non Filius, sed tamen est non alienus ab eo. Spiritus enim veritatis nominatur et profluit ab eo, sicut denique ex Deo Patre.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:18)
Itaque credendum est Spiritum sanctum Patris esse et Filii. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:24)
Effectus autem ad Spiritum pertinent, qui ex bonitate Conditoris eveniunt, quia Spiritus ipse bonitas est. Dicamus itaque Spiritum ex Filio quoque procedere, cum ratio divinae providentiae ad effectum benignitatis perducitur, et quod ab aeterno faciendum praeviderit temporaliter quando vult facit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 57:3)
Creari itaque sive nasci esse ex aliquo intelligitur, ut tale sit quod ait, hoc ex illo nasci sive creari, quasi simpliciter diceret hoc ex illo esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 58:10)
Vocet itaque Plato Spiritum sanctum animam secundum effectum operum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:12)
Quid itaque mirum cum duobus modis Spiritum procedere dicamus, si secundum alterum processionis modum dicatur Spiritus a nobis, et secundum alterum vocatur anima a philosophis?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 60:6)
Liquet itaque Augustinum hoc loco spiritum accepisse secundum effecta cum dicit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:1)
Denique si in donis Dei nil majus est charitate, et nullum majus donum Dei est quam Spiritus sanctus, quid consequentius quam ipse sit charitas quae dicitur Deus, et ex Deo?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:17)
In superioribus itaque libellis ad nostrae fidei professionis defensionem elaboratum est, hic vero ad ipsius ampliciationem elaborandum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 1:3)
Eadem navigii ratio est. Hoc itaque proposito et collatione similitudinum convenienter astructo, assumptionem statim aggregans syllogismi, Nil autem, inquit, omnium rerum melius quam omnis mundus administratur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 3:6)
Partes itaque mundi quae naturaliter priores sunt, factas esse convenit, ac per hoc ab alio mundum exordium ducere atque factum esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION