라틴어 문장 검색

Audite hoc, principes domus Iacob et iudices domus Israel, qui abominamini iudicium et omnia recta pervertitis,
(불가타 성경, 미카서, 3장9)
Nunc incide te, filia incisionis! Obsidionem posuerunt super nos; in virga percutiunt maxillam iudicis Israel.
(불가타 성경, 미카서, 4장14)
Ad malum manus eorum paratae sunt; princeps postulat, et iudex est pro mercede, et magnus manifestat desiderium animae suae; vae eis, qui pervertunt illud!
(불가타 성경, 미카서, 7장3)
Principes eius in medio eius leones rugientes; iudices eius lupi deserti, ossa non relinquunt in mane.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장3)
Iosue, dum implet verbum, factus est iudex in Israel.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장55)
Quam crudelitatem Iudas in suae gentis homines factam ut cognovit, praecepit viris, qui erant cum ipso, et, invocato iusto iudice Deo,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장5)
Omnes itaque, cum benedixissent, quae sunt iusti iudicis, Domini, qui occulta manifesta facit,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장41)
Sub iudice adhuc lis est, quam tamen statim, si legi posset, dirimeret codex Veronensis palimpsestus 38, in quo verum Boetium latere putat Blume.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 4:13)
Nunc operam navare Boetii opera cognituris equidem volui, quantam navaverim, iudices videant benevoli.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 5:15)
Itane nihil fortunam puduit si minus accusatae innocentiae at accusantium uilitas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 2:13)
Nam deteriora uelle nostri fuerit fortasse defectus, posse contra innocentiam quae sceleratus quisque conceperit inspectante deo monstri simile est. Unde haud iniuria tuorum quidam familiarium quaesiuit:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:22)
Meministi, ut opinor, quoniam me dicturum quid facturumue praesens semper ipsa dirigebas, meministi, inquam, Veronae cum rex auidus exitii communis maiestatis crimen in Albinum delatae ad cunctum senatus ordinem transferre moliretur, uniuersi innocentiam senatus quanta mei periculi securitate defenderim.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:27)
Sed innocentiam nostram quis exceperit euentus uides;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:30)
Eccuius umquam facinoris manifesta confessio ita iudices habuit in seueritate concordes ut non aliquos uel ipse ingenii error humani uel fortunae condicio cunctis mortalibus incerta summitteret?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:32)
Quouis iudice de opum dignitatumque me cum possessione contende et si cuiusquam mortalium proprium quid horum esse monstraueris ego iam tua fuisse quae repetis sponte concedam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION