라틴어 문장 검색

Aemilia Pudentilla, quae nunc mihi uxor est, ex quodam Sicinio Amico, quicum antea nubta fuerat, Pontianum et Pudentem filios genuit eosque pupillos relictos in potestate paterni aui - nam superstite patre Amicus decesserat - per annos ferme quattuordecim memorabili pietate sedulo aluit, non tamen libenter in ipso aetatis suae flore tam diu uidua.
(아풀레이우스, 변명 66:2)
dum aetatis aliquid supersit, nubtiis ualitudinem medicandum.
(아풀레이우스, 변명 67:5)
quoniam iuuenem talem qualem dicitis elegit, coactam fecisse ais, ceterum semper nubtias aspernatam.
(아풀레이우스, 변명 68:7)
in hac etiam aetate qua nunc est - qui istum di perduint!
(아풀레이우스, 변명 73:1)
iuuenem simplicem, praeterea nouae nuptae inlecebris obfrenatum suo arbitratu de uia deflectit.
(아풀레이우스, 변명 75:5)
De aetate uero Pudentillae, de qua post ista satis confidenter mentitus es, ut etiam sexaginta annos natam diceres nubsisse, de ea tibi paucis respondebo:
(아풀레이우스, 변명 87:1)
nisi fallor, inuenies nunc Pudentillae haud multo amplius quadragensimum annum aetatis ire.
(아풀레이우스, 변명 87:14)
Formam mulieris et aetatem ipsi ultro improbauerunt idque mihi uitio dederunt, talem uxorem causa auaritiae concupisse atque adeo primo dotem in congressu grandem et uberem rapuisse.
(아풀레이우스, 변명 89:8)
audisti, Maxime, paulo ante, pro nefas, priuignum meum, fratrem Pontiani, diserti iuuenis, uix singulas syllabas fringultientem, cum ab eo quaereres, donassetne illis mater quae ego dicebam me adnitente donata.
(아풀레이우스, 변명 96:18)
sapientiam percolunt tam magistri senes quam discipuli iuniores.
(아풀레이우스, 플로리다 6:11)
aetas illi cum Socrate, patria Elis;
(아풀레이우스, 플로리다 9:17)
discit autem statim pullus usque ad duos aetatis suae annos, dum facile os, uti conformetur, dum tenera lingua, uti conuibretur:
(아풀레이우스, 플로리다 12:10)
adeoque eius cupiebatur, ut uirgo nobilis spretis iunioribus ac ditioribus procis ultronea eum sibi optauerit.
(아풀레이우스, 플로리다 14:6)
quam Karthagini benedicere, ubi tota ciuitas eruditissimi estis, penes quos omnem disciplinam pueri discunt, iuuenes ostentant, senes docent?
(아풀레이우스, 플로리다 20:14)
Crates ille Diogenis sectator, qui ut lar familiaris apud homines aetatis suae Athenis cultus est:
(아풀레이우스, 플로리다 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION