라틴어 문장 검색

Alfene immemor atque unanimis false sodalibus, iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 301)
atque illinc abii tuo lepore incensus, Licini, facetiisque, ut nec me miserum cibus iuvaret, nec somnus tegeret quiete ocellos, sed toto indomitus furore lecto versarer cupiens videre lucem, ut tecum loquerer simulque ut essem.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 503)
at, marite, (ita me iuvent caelites) nihilo minus pulcher es, neque te Venus neglegit.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6172)
bona te Venus iuverit, quoniam palam quod cupis cupis et bonum non abscondis amorem.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6176)
sed quid ego a primo digressus carmine plura commemorem, ut linquens genitoris filia vultum, ut consanguineae complexum, ut denique matris, quae misera in gnata deperdita laetabatur, omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem, aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae venerit, aut ut eam devinctam lumina somno liquerit immemori discedens pectore coniunx?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 3:1)
sic funesta domus ingressus tecta paterna morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 8:3)
immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis, irrita ventosae linquens promissa procellae.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6419)
"Cum mundi circumflua corpora cantu astricoleque meo, velut infera regna, patebunt, devincire caput hedera lauroque iuvabit:
(단테 알리기에리, DANTES ALAGHERI IOHANNI DE VIRGILIO 1:30)
Quid vallo sepsisse, quid propugnaculis et pinnis urbem armasse iuvabit, cum advolaverit aquila in auro terribilis, que nunc Pirenen, nunc Caucason, nunc Athlanta supervolans, militie celi magis confortata sufflamine, vasta maria quondam transvolando despexit?
(단테 알리기에리, Epistolae 39:6)
Non equidem spes, quam frustra sine more fovetis, reluctantia ista iuvabitur, sed hac obice iusti regis adventus inflammabitur amplius, ac, indignata, misericordia semper concomitans eius exercitum avolabit;
(단테 알리기에리, Epistolae 39:8)
Illud quoque quod ad sui perfectionem miraculorum suffragio iuvatur, est a Deo volitum;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 11:2)
Iuvat quippe talia de Archimandrita nostro in laudem sue puritatis continuasse, in quibus aperte deprehenditur quod, cum de duobus gladiis loquebatur, intentione simplici respondebat ad Cristum. 18.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:66)
Utcunque erit, juvabit tamen famam viri, omnium saeculorum facile principis, pro virili parte me ipsum consecrasse, factaque ejus pulcherrima memoriae tradidisse Latina immortalitate donata.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PROOEMIUM.3)
nominis Britannici virtutisque bellicae majorum haud immemores, fortiter resistebant, at, eorum duce occiso, plerique milites, interfecto imperatore, haud jam amplius certare, aut vitas hostium telis objectare volebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.29)
Qui cupit aut metuit, iuuat illum sic domus et resut lippum pictae tabulae, fomenta podagram,auriculas citharae collecta sorde dolentis.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0229)

SEARCH

MENU NAVIGATION