라틴어 문장 검색

Quid est, quod trepident, quod contagium quoque mei timeant, quasi transilire calamitas possit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 6:3)
cito accedimus opinioni Non coarguimus illa, quae nos in metum adducunt, nec excutimus, sed trepidamus et sic vertimus terga, quemadmodum illi, quos pulvis motus fuga pecorum exuit castris, aut quos aliqua fabula sine auctore sparsa conterruit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 8:6)
Qui aliis Pompeium offendentibus aliis Caesarem simul lacessit duos?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 12:4)
Quem in ipsa re trepidare nolueris, ante rem exerceas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 6:3)
nunc vero trepidamus, cum periculum accessit, non animus nobis, non color constat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 16:2)
Illud quidem aiebat tormentum nostra nos sentire opera, quod tunc trepidamus, cum prope a nobis esse credimus mortem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 16:1)
non trepidabo ad extrema, iam praeparatus sum, nihil cogito de die toto.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 54 7:2)
Utrumque trepidat latus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 8:4)
Non est " inquit " dubium, quin felicior pax sit numquam lacessita quam multo reparata sanguine.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 40:1)
Philosophia circumdanda est, inexpugnabilis murus, quem fortuna multis machinis lacessitum non transit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 5:1)
Itaque exanimantur et trepidant, quotiens despexerunt in illud magnitudinis suae praeceps.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 73:3)
Proprium autem est nocentium trepidare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 16:3)
Ceterum inconstantia mentis, quae maxime aegra est, lacessit, mobiliorem levioremque reddit ipsa iactatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 14:1)
hoc vitabis neminem lacessendo;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 4:2)
Trepidant enim, cum fecerunt, haerent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION