라틴어 문장 검색

Frusinates tertia parte agri damnati, quod Hernicos ab eis sollicitatos compertum, capitaque coniurationis eius quaestione ab consulibus ex senatus consulto habita virgis caesi ac securi percussi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 4:2)
valeria lex cum eum qui provocasset virgis caedi securique necari vetuisset, si quis adversus ea fecisset, nihil ultra quam improbe factum adiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 107:1)
virgisque caeso duce et ad reliquorum terrorem in crucem sublato, castris communitis, Maharbalem cum equitibus in agrum Falernum praedatum dimisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 156:1)
faces undique ex agris collectae fascesque virgarum atque aridi sarmenti praeligantur cornibus , quos domitos indomitosque multos inter ceteram agrestem praedam agebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 195:1)
illum in rebus asperis unicum ducem ac parem quaesitum Hannibali, maiorem minori, dictatorem magistro equitum, quod nulla memoria habeat annalium, iussu populi aequatum in eadem civitate, in qua magistri equitum virgas ac secures dictatoris tremere atque horrere soliti sint:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 329:1)
L. Cantilius, scriba pontificius, quos nunc minores pontifices appellant, qui cum Floronia stuprum fecerat, a pontifice maximo eo usque virgis in comitio caesus erat ut inter verbera exspiraret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 677:1)
qui vitantes portus Brundisinum Tarentinumque quia custodiis navium Romanarum tenebantur, ad Laciniae Iunonis templum in terram egressi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 443:2)
missique cum iis ad regis ipsius firmandam fidem legati, Gisgo et Bostar et Mago, eodem, ad Iunonis Laciniae, ubi navis occulta in statione erat, perveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 454:1)
sex milia aberat ab urbe nobili templum ipsa urbe nobilius Laciniae Iunonis, sanctum omnibus circa populis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 30:1)
quos cum Romam misisset consul, virgis in comitio caesi omnes ac de saxo deiecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 253:2)
deducti in comitium virgisque adprobante populo caesi de saxo deiciuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 105:3)
ii supra septuaginta comprensi et cum transfugis novis mulcati virgis manibusque praecisis Capuam rediguntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 173:2)
Claudium et Q. Fulvium victoria insolenti subnixos, neque vinctus per urbem Romanam triumphi spectaculum trahar, ut deinde in carcerem conditus exspirem aut ad palum deligatus, lacerato virgis tergo, cervicem securi Romanae subiciam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 189:2)
producti omnes virgisque caesi ac securi percussi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 212:1)
lictor, viro forti adde virgas et in eum primum lege age.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 223:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION