라틴어 문장 검색

structi et arcus circum latera templi Martis Vltoris cum effigie Caesarum, laetiore Tiberio quia pacem sapientia firmaverat quam si bellum per acies confecisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 64장2)
si quos spes meae, si quos propinquus sanguis, etiam quos invidia erga viventem movebat, inlacrimabunt quondam florentem et tot bellorum superstitem muliebri fraude cecidisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 71장5)
quo intemperanter accepto caedit victimas, adit templa, neque ipse gaudium moderans et magis insolescente Plancina, quae luctum amissae sororis tum primum laeto cultu mutavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 75장3)
forte negotiatores vivente adhuc Germanico Syria egressi laetiora de valetudine eius attulere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 82장9)
quod rarum laetumque etiam modicis penatibus tanto gaudio principem adfecit ut non temperaverit quin iactaret apud patres nulli ante Romanorum eiusdem fastigii viro geminam stirpem editam:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 84장2)
aberat quippe adulatio, gnaris omnibus laetam Tiberio Germanici mortem male dissimulari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 2장8)
additur pontificatus et quo primum die forum ingressus est congiarium plebi admodum laetae quod Germanici stirpem iam puberem aspiciebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 29장5)
nam triennio ante Germanici cum Tiberio idem honor neque patruo laetus neque natura tam conexus fuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 31장2)
mox Valerius Messalinus, cui parens Mes- sala ineratque imago paternae facundiae, respondit multa duritiae veterum melius et laetius mutata;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장3)
egregium resumendae libertati tempus, si ipsi florentes quam inops Italia, quam inbellis urbana plebes, nihil validum in exercitibus nisi quod externum, cogitarent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 40장5)
Non diu haec nec apud laetos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 46장1)
sed ceteris haud laeta memoria Quirini erat ob intenta, ut memoravi, Lepidae pericula sordidamque et praepotentem senectam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 48장6)
quanto rarior apud Tiberium popularitas tanto laetioribus animis accepta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 69장14)
C. Asinio C. Antistio consulibus nonus Tiberio annus erat compositae rei publicae, florentis domus (nam Germanici mortem inter prospera ducebat), cum repente turbare fortuna coepit, saevire ipse aut saevientibus viris praebere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 1장1)
is fuit Lucilius Longus, omnium illi tristium laetorumque socius unusque e senatoribus Rhodii secessus comes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 15장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION