라틴어 문장 검색

Eodem modo ex sacrilegio lucrum fit, non quia turpe et sceleratum est sacrilegium, sed quia et lucrum habet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 26:7)
id est, sicut est maius Deo lucrum super unius peccatoris conversione quam super nonaginta novem iustorum melioratione, ita maius fit mundo lucrum si quis non bonus probus efficiatur quam si alicuius boni probitas augmentetur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 12:7)
nam ut illic alii corporibus exercitatis gloriam et nobilitatem coronae peterent, alii emendi aut vendendi quaestu et lucro ducerentur, esset autem quoddam genus eorum, idque vel maxime ingenuum, qui nec plausum nec lucrum quaererent, sed visendi causa venirent studioseque perspicerent, quid ageretur et quo modo, item nos quasi in mercatus quandam celebritatem ex urbe aliqua sic in hanc vitam ex alia vita et natura profectos alios gloriae servire, alios pecuniae, raros esse quosdam, qui ceteris omnibus pro nihilo habitis rerum naturam studiose intuerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 9:2)
Nam, quum ab ipso veritatis auctore largitas universis praedicetur hominibus, et avaritiae prorsus cunctis sit inhibita via, nescio qua fronte vos quaeritis clericis largitatis opera denegare, nisi de illis forte clericis vestros velitis interpretari sermones quos mundo penitus et mundi rerum proprietati renuntiasse constiterit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 26:9)
Mercvrivs Vt vos in vostris voltis mercimoniis emundis vendundisque me laetum lucris adficere atque adiuvare in rebus omnibus et ut res rationesque vostrorum omnium bene expedire voltis peregrique et domi bonoque atque amplo auctare perpetuo lucro quasque incepistis res quasque inceptabitis, et uti bonis vos vostrosque omnis nuntiis me adficere voltis, ea adferam, ea uti nuntiem quae maxime in rem vostram communem sient (nam vos quidem id iam scitis concessum et datum mi esse ab dis aliis, nuntiis praesim et lucro):
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol1)

SEARCH

MENU NAVIGATION