라틴어 문장 검색

sin autem exhedrae aut oeci quadrati fuerint, latitudinis dimidia addita altitudines educantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장42)
oeci corinthii tetrastylique quique aegyptii vocantur latitudinis et longitudinis, uti supra tricliniorum symmetriae scriptae sunt, ita habeant rationem, sed propter columnarum interpositiones spatiosiores constituantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장44)
altitudines eorum dimidia latitudinis addita constituuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장55)
Bubilium autem debent esse latitudines nec minores pedum denum nec maiores quindenum;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장7)
latitudo eius ne minus pedum senum denum;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장20)
sin autem duobus prelis loco opus fuerit, quattuor et viginti pedes latitudini dentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장22)
Atriis Graeci quia non utuntur, neque aedificant, sed ab ianua introeuntibus itinera faciunt latitudinibus non spatiosis, et ex una parte equilia, ex altera ostiariis cellas, statimque ianuae interiores finiuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장1)
ξυστόσ enim est graeca appellatione porticus ampla latitudine, in qua athletae per hiberna tempora exercentur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장25)
deinde tegulae bipedales ex una parte supra marginem canalis inponantur, ex altera parte besalibus pilae substruantur, in quibus duarum tegularum anguli sedere possint, et ita a pariete eae distent, ut ne plus pateant palmum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장9)
e latitudine autem lamnarum, quot digitos habuerint, antequam in rotundationem flectantur, magnitudinum ita nomina concipiunt fistulae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장24)
quodsi caput habeat libramenta ad moenia montesque medii non fuerint altiores, ut possint interpellare, sed intervalla, necesse est substruere ad libramenta, quemadmodum in rivis et canalibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장27)
cum venerint ad imum, non alte substruitur, ut sit libramentum quam longissimum;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장29)
Quodsi non venter in vallibus factus fuerit nec substructum ad libram factum, sed geniculus erit, erumpet et dissolvet fistularum commissuras.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장31)
trocleae ternos ordines orbiculorum in latitudine habentes conlocantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장35)
Ipsum tamen eorum foraminum capituli deformatur altitudo et latitudo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION