라틴어 문장 검색

Senatus in aede Apollinis legatorum verbis auditis supplicationem in biduum decrevit, et quadraginta maioribus hostiis consules sacrificare iussit, Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 189:1)
ob eas res in Gallia Liguribusque gestas duorum consulum ductu auspicioque senatus in triduum supplicationes decrevit et quadraginta hostiis sacrificari iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 214:1)
et maioribus hostiis viginti sacrificatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 331:3)
ob haec prodigia libri fatales inspecti, editumque ab decemviris est et quibus diis quibusque hostiis sacrificaretur,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 19:3)
consulibus designatis imperavit senatus ut qua die magistratum inissent, hostiis maioribus rite mactatis precarentur ut quod bellum populus Romanus in animo haberet gerere ut id prosperum eveniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 292:1)
ipse > centum hostiis sacrificio regaliter Minervae, quam vocant Alcidemon, facto cum purpuratorum et satellitum manu profectus Citium est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 541:1)
quadraginta maioribus hostiis quibus diis consules sacrificarent ediderunt, et uti supplicatio fieret cunctique magistratus circa omnia pulvinaria victimis maioribus sacrificarent populusque coronatus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 148:2)
senatus revocatus in curiam supplicationes ob rem egregie gestam ab L. Aemilio consule in quinque dies circa omnia pulvinaria decrevit hostiisque maioribus iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 21:1)
et aliorum prodigiorum causa diem alterum supplicatio circa omnia pulvinaria fuit et hostiis maioribus sacrificatum est et urbs lustrata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 179:2)
petiit, ut votum sibi solvere, Romae in Capitolio decem maiores hostias et Praeneste unam Fortunae, liceret - ea vota pro victoria populi Romani esse - , et ut societas secum renovaretur agerque sibi de rege Antiocho captus, quem nulli datum a populo Romano Galli possiderent, daretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 544:4)
abi domum, iube vasa pura actutum adornari mihi, ut Iovis supremi multis hostiis pacem expetam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 1116)
At pol ego te credidi uxorem, quam tu extulisti, pudore exsequi, cuius quotiens sepulcrum vides, sacruficas ilico Orco hostiis, neque adeo iniuria, quia licitumst eam tibi vivendo vincere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 17)
Lycvs Di illum infelicent omnes, qui post hunc diem leno ullam Veneri umquam immolarit hostiam quive ullum turis granum sacruficaverit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 2, scene 11)
Nunc domum haec ab aede Veneris refero vasa, ubi hostiis erus nequivit propitiare Venerem suo festo die.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 221)
Nam meretrices nostrae primis hostiis Venerem placavere extemplo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 225)

SEARCH

MENU NAVIGATION