라틴어 문장 검색

Simul atque uero pura ulcera esse coeperunt, lenis umor, interdum etiam quam optima aqua ore continenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 1:4)
tum alenda cibis lenibus et is, qui non facile corrumpuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 4:3)
Ac si lenia medicamenta in eo parum proficiunt, adhibenda sunt ea, quae adurendo crustas ulceribus inducant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 6:2)
Cibus esse debet lenis:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 6:5)
Id genus quamuis inter purulenta est, tamen lenibus medicamentis curandum est, quale est emplastrum tetrapharmacum ex rosa liquatum, sic ut turis quoque paulum ei misceatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 10:1)
liquida, lenia, pinguia, glutinosa meliora sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 20:4)
Vino leni uti nihil prohibet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 20:5)
Vbi consumptus est tumor, ad medicamenta lenia transeundum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 23:8)
Sed quotiens is suppressus est, ne quid periculi adferat, multa exercitatione digerenda materia est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 26:6)
Ergo siue id incidit siue iam durities est, in hac auxilii nihil est, sed, ut alias scripsi, uel auertenda concurrens eo materia uel digerenda uel ad maturitatem perducenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 3:4)
id est solutis iam febribus et cibi cupiditate reddita balneum rarum, cotidiana sed lenis gestatio, cibi potionesque corpori faciundo aptae.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 4:2)
Ac, si intus plaga est, inunguendum primum lenibus, deinde acrioribus;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 4:7)
posteaque uapore aquae calidae fouendus oculus et lenibus medicamentis inunguendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 28:13)
deinde lenibus medicamentis inunguere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 29:3)
Post haec opus est quiete, abstinentia, lenium medicamentorum inunctionibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 38:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION