라틴어 문장 검색

et argumento est, quod imperia Manliana, non Postumiana appellata sunt, cum qui prior auctor tam saevi exempli foret, occupaturus insignem titulum crudelitatis fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 314:2)
classi quoque ad Fidenas pugnatum cum Veientibus quidam in annales rettulere, rem aeque difficilem atque incredibilem nec nunc lato satis ad hoc amne et tum aliquanto, ut a veteribus accepimus, artiore, nisi in traiectu forte fluminis prohibendo aliquarum navium concursum in maius, ut fit, celebrantes navalis victoriae vanum titulum appetivere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 376:1)
longe plurimos captivos ex Etruscis ante currum duxit, quibus sub hasta venumdatis tantum aeris redactum est ut, pretio pro auro matronis persoluto, ex eo quod supererat tres paterae aureae factae sint, quas cum titulo nominis Camilli ante Capitolium incensum in Iovis cella constat ante pedes Iunonis positas fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 38:1)
par deinde per quinque et viginti annos - tot enim postea vixit - titulo tantae gloriae fuit dignusque habitus quem secundum a Romulo conditorem urbis Romanae ferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 10:1)
vitiatam memoriam funebribus laudibus reor falsisque imaginum titulis, dum familiae ad se quaeque famam rerum gestarum honorumque fallenti mendacio trahunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 570:1)
cuius in imaginis titulo consulatus censuraque et triumphus aequo animo legetur, si auguratum aut pontificatum adieceritis, non sustinebunt legentium oculi?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 87:1)
res inde gestas gloriamque insignem ducis et augentes titulum imaginis posteros, ut, qui pro dictatore creatus erat fuisse dictator crederetur facile obtinuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 387:1)
statua eius indicio fuit Praeneste in foro statuta, loricata, amicta toga, velato capite, cum titulo lamnae aeneae inscripto, M. Anicium pro militibus qui Casilini in praesidio fuerint votum solvisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 260:1)
idem titulus tribus signis in aede Fortunae positis fuit subiectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 260:2)
contione dimissa cum titulis notatae fores discrimen pacatae ab hostili domo fecissent, signo dato ad diripienda hospitia Romana passim discursum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 147:1)
quidquid umquam terra marique memorandum gessimus, id tui triumphi titulo accedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 432:2)
titulus honoris, quod imperio non populi iussu, non ex auctoritate patrum dato propraetor senatui scripserat, magnam partem hominum offendebat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 16:2)
precatique simul Epirotas sunt ut, qui suorum in acie cecidissent, eos uno tumulo contegerent, adfigerentque humatis titulum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 363:1)
cum vero Hannibal hostis incolumi exercitu quartum decimum annum Italiam obsideat, paenitebit te, P. Corneli, gloriae tuae, si hostem eum qui tot funerum, tot cladium nobis causa fuit, tu consul Italia expuleris et, sicut penes C. Lutatium prioris Punici perpetrati belli titulus fuit, ita penes te huius fuerit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 606:1)
propter Iunonis Laciniae templum aestatem Hannibal egit, ibique aram condidit dedicavitque cum ingenti rerum ab se gestarum titulo, Punicis Graecisque litteris insculpto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 723:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION