라틴어 문장 검색

Saepe enim de L. Crasso illo familiari tuo videor audisse, cum te togatis omnibus sine dubio anteferret, paucos tecum Epicureos e Graecia compararet, sed, quod ab eo te mirifice diligi intellegebam, arbitrabar illum propter benivolentiam uberius id dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 58:1)
An ne hoc quidem intellegimus, omnia supera esse meliora, terram autem esse infimam, quam crassissimus circumfundat aer:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 17:3)
ut ob eam ipsam causam, quod etiam quibusdam regionibus atque urbibus contingere videmus, hebetiora ut sint hominum ingenia propter caeli pleniorem naturam, hoc idem generi humano evenerit, quod in terra hoc est in crassissima regione mundi conlocati sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 17:4)
Etenim licet videre acutiora ingenia et ad intellegendum aptiora eorum qui terras incolant eas in quibus aer sit purus ac tenuis quam illorum qui utantur crasso caelo atque concreto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 42:5)
In quibus autem maior est animus, in iis pecuniae cupiditas spectat ad opes et ad gratificandi facultatem, ut nuper M. Crassus negabat ullam satis magnam pecuniam esse ei, qui in re publica princeps vellet esse, cuius fructibus exercitum alere non posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 34:2)
Erat in L. Crasso, in L. Philippo multus lepos, maior etiam magisque de industria in C. Caesare L. filio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 139:1)
qui nihil ex occulto, nihil de insidiis agendum putant, veritatis cultores, fraudis inimici, itemque alii, qui quidvis perpetiantur, cuivis deserviant, dum, quod velint, consequantur, ut Sullam et M. Crassum videbamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 140:2)
Uberior oratio L. Crassi nec minus faceta, sed bene loquendi de Catulis opinio non minor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 171:6)
Dixi paulo ante de Crasso;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 65:5)
quod quidem volgo solitum fieri ab ordine nostro in oratione Crassi scriptum copiose videmus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 84:6)
quam legem tulerunt sapientissimi consules Crassus et Scaevola;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 58:3)
Oratam Crassus, Gratidianum defendebat Antonius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 84:8)
Ius Crassus urguebat, quod vitii venditor non dixisset sciens, id oportere praestari,aequitatem Antonius, quoniam id vitium ignotum Sergio non fuisset, qui illas aedes vendidisset, nihil fuisse necesse dici, nec eum esse deceptum, qui, id, quod emerat, quo iure esset, teneret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 84:9)
Quod quo facilius optinerent, scripserunt heredes secum M. Crassum et Q. Hortensium, homines eiusdem aetatis potentissimos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 92:4)
At dares hanc vim M. Crasso, ut digitorum percussione heres posset scriptus esse, qui re vera non esset heres, in foro, mihi crede, saltaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 96:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION