라틴어 문장 검색

ima autem, cum excisa quadrifluviis disparatur, eiecto torulo ex eadem arbore ad intestina opera comparatur et infima fusterna sappinea vocatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장23)
materies earum prolixa, tractabilis ad intestinum opus non minus quam sappinea, habetque resinam liquidam mellis Attici colore, quae etiam medetur pthisicis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장66)
item intercolumnia tria, quae erunt inter antas et columnas, pluteis marmoreis sive ex intestino opere factis intercludantur, ita uti fores habeant, per quas itinera pronao fiant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장4)
Praeterea praecingendi sunt parietes medii coronis ex intestino opere aut albario ad dimidiam partem altitudinis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 2장5)
sed ea habent in refectionibus molestiam magnam, quod circa parietes stillicidia defluentia, cum tument fistulae, quae non celeriter recipiunt ex canalibus aquam defluentem itaque redundantes restagnant, et intestinum et parietes in eis generibus aedificiorum corrumpunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장8)
supraque habent epistylia et coronas aut ex intestino opere aut albario, praeterea supra coronas curva lacunaria ad circinum delumbata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장47)
habent autem eae domus vestibula egregia et ianuas proprias cum dignitate porticusque peristyliorum albariis et tectoriis et ex intestino opere lacunariis ornatas, et in porticibus, quae ad septentrionem spectant, triclinia cyzicena et pinacothecas, ad orientem autem bybliothecas, exhedras ad occidentem, ad meridiem vero spectantes oecos quadratos ita ampla magnitudine, uti faciliter in eo quattuor tricliniis stratis ministrationum ludorumque operis locus possit esse spatiosus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장12)
Si tenuius intestinum perforatum est, nihil profici posse iam rettuli (V.26.2). Latius intestinum sui potest, non quo certa fiducia sit, sed quod dubia spes certa desperatione sit potior:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장3)
Ex intestinis autem alvo secretus a reliquo cibo sucus is quo alimur permanat ad iecur per quasdam a medio intestino usque ad portas iecoris (sic enim appellantur) ductas et directas vias, quae pertinent ad iecur eique adhaerent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 137:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION