라틴어 문장 검색

sub metum autem subiecta sunt pigritia, pudor, terror, timor, pavor, exanimatio, conturbatio, formido, voluptati malivolentia laetans malo alieno, delectatio, iactatio et similia, lubidini ira, excandescentia, odium, inimicitia, discordia, indigentia, desiderium et cetera eius modi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 16:2)
distinguunt illud etiam, ut libido sit earum rerum, quae dicuntur de quodam aut quibusdam, quae κατηγορήματα dialectici appellant, ut habere divitias, capere honores, indigentia rerum ipsarum sit, ut honorum, ut pecuniae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 21:2)
Haec, quae dico, cogitatione inter se differunt, re quidem copulata sunt, eaque oriuntur ex libidine et ex laetitia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 24:3)
idem inflammant adpetitione nimia, quam tum cupiditatem tum libidinem dicimus, inpotentiam quandam animi a temperantia et moderatione plurimum dissidentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 34:5)
vos studia libidinem vocatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 55:12)
quis enim potest, in quo libido cupiditasve sit, non libidinosus et cupidus esse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 57:1)
est etiam in omnibus quattuor perturbationibus illa distinctio, utrum ad universam perturbationem, quae est aspernatio rationis aut adpetitus vehementior, an ad singulas, ut ad metum lubidinem reliquas melius adhibeatur oratio, et utrum illudne non videatur aegre ferundum, ex quo suscepta sit aegritudo, an omnium rerum tollenda omnino aegritudo, ut, si quis aegre ferat se pauperem esse, idne disputes, paupertatem malum non esse, an hominem aegre ferre nihil oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 59:5)
sed omnis eius modi perturbatio animi placatione abluatur illa quidem, cum doceas nec bonum illud esse, ex quo laetitia aut libido oriatur, nec malum, ex quo aut metus aut aegritudo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 60:1)
vacat enim omni libidine;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 72:3)
haec autem de libidine oratio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 72:4)
eam prae lubidine negat curare quicquam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 73:10)
quasi vero ipse non propter lubidinem tanta flagitia et faciat et dicat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 73:11)
quo modo autem, si naturalis esset ira, aut alius alio magis iracundus esset, aut finem haberet prius quam esset ulta, ulciscendi lubido, aut quemquam paeniteret, quod fecisset per iram?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 79:4)
illum, quem libidinibus inflammatum et furentem videmus, omnia rabide adpetentem cum inexplebili cupiditate, quoque affluentius voluptates undique hauriat, eo gravius ardentiusque sitientem, nonne recte miserrimum dixeris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 16:5)
ergo ut hi miseri, sic contra illi beati, quos nulli metus terrent, nullae aegritudines exedunt, nullae libidines incitant, nullae futtiles laetitiae exultantes languidis liquefaciunt voluptatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 16:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION