라틴어 문장 검색

in hac libidine hominum nocentissimorum, in populi Romani cotidiana querimonia, iudiciorum infamia, totius ordinis offensione, cum hoc unum his tot incommodis remedium esse arbitrarer, ut homines idonei atque integri causam rei publicae legumque susciperent, fateor me salutis omnium causa ad eam partem accessisse rei publicae sublevandae quae maxime laboraret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 3장 3:1)
quod cum dederis, sine ullo tuo periculo, sine infamia illud dederis, ut is absolvatur cuius ego causa laboro.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 7장 1:8)
iam nunc mente et cogitatione prospicio quae tum studia hominum, qui concursus futuri sint, quantam exspectationem magnitudo iudici sit adlatura, quantam auditorum multitudinem infamia C. Verris concitatura, quantam denique audientiam orationi meae improbitas illius factura sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 13장 2:1)
si denique pictor ille vidit, cum in immolanda Iphigenia tristis Calchas esset, tristior Vlixes, maereret Menelaus, obvolvendum ca- put Agamemnonis esse, quoniam summum ilium luctum penicillo non posset imitari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 22장 2:3)
Denique sexto loco, quo M. Crassum divitem reprehendit, aerarii in consulatu secundo (a. u. c. 699.) expilati infamia notabilem, solum sapientem ait gaudere divitiis, ut quae cum in ceteris virtutibus tum maxime in continentia sint positae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 1:11)
tolle hanc opinionem, luctum sustuleris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 30:3)
sed ob eam causam contendi ut plura dicerem, quod in desiderio et luctu haec est consolatio maxima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 110:5)
ubi tantum luctus continuatur, vide quam non flebiliter respondeat, rationem etiam adferat cur aequo animo sibi ferendum sit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 39:2)
est autem inpudens luctus maerore se conficientis, quod imperare non liceat liberis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 26:15)
idne est, quo traducti luctum levemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 40:4)
si vero aliquid etiam - , tum plane luctum omnem absterseris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 43:6)
similiter commemorandis exemplis orbitates quoque liberum praedicantur, eorumque, qui gravius ferunt, luctus aliorum exemplis leniuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 58:1)
nam et necessitas ferendae condicionis humanae quasi cum deo pugnare prohibet admonetque esse hominem, quae cogitatio magno opere luctum levat, et enumeratio exemplorum, non ut animum malivolorum oblectet, adfertur, sed ut ille qui maeret ferundum sibi id censeat, quod videat multos moderate et tranquille tulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 60:5)
in quo facetum illud Bionis, perinde stultissimum regem in luctu capillum sibi evellere, quasi calvitio maeror levaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 62:4)
et Nioba fingitur lapidea propter aeternum, credo, in luctu silentium, Hecubam autem putant propter animi acerbitatem quandam et rabiem fingi in canem esse conversam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 63:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION