라틴어 문장 검색

tolle hanc opinionem, luctum sustuleris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 30:3)
etsi enim flemus, cum legimus, tamen non miserabiliter vir clarus emoritur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 95:4)
sed ob eam causam contendi ut plura dicerem, quod in desiderio et luctu haec est consolatio maxima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 110:5)
ubi tantum luctus continuatur, vide quam non flebiliter respondeat, rationem etiam adferat cur aequo animo sibi ferendum sit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 39:2)
est autem inpudens luctus maerore se conficientis, quod imperare non liceat liberis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 26:15)
idne est, quo traducti luctum levemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 40:4)
si vero aliquid etiam - , tum plane luctum omnem absterseris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 43:6)
similiter commemorandis exemplis orbitates quoque liberum praedicantur, eorumque, qui gravius ferunt, luctus aliorum exemplis leniuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 58:1)
nam et necessitas ferendae condicionis humanae quasi cum deo pugnare prohibet admonetque esse hominem, quae cogitatio magno opere luctum levat, et enumeratio exemplorum, non ut animum malivolorum oblectet, adfertur, sed ut ille qui maeret ferundum sibi id censeat, quod videat multos moderate et tranquille tulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 60:5)
in quo facetum illud Bionis, perinde stultissimum regem in luctu capillum sibi evellere, quasi calvitio maeror levaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 62:4)
et Nioba fingitur lapidea propter aeternum, credo, in luctu silentium, Hecubam autem putant propter animi acerbitatem quandam et rabiem fingi in canem esse conversam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 63:9)
sunt autem alii, quos in luctu cum ipsa solitudine loqui saepe delectat, ut illa apud Ennium nutrix:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 63:10)
haec omnia recta vera debita putantes faciunt in dolore, maximeque declaratur hoc quasi officii iudicio fieri, quod, si qui forte, cum se in luctu esse vellent, aliquid fecerunt humanius aut si hilarius locuti sunt, revocant se rursus ad maestitiam peccatique se insimulant, quod dolere intermiserint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 64:1)
pueros vero matres et magistri castigare etiam solent, nec verbis solum, sed etiam verberibus, si quid in domestico luctu hilarius ab is factum est aut dictum, plorare cogunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 64:2)
ipsa remissio luctus cum est consecuta intellectumque est nihil profici maerendo, nonne res declarat fuisse totum illud voluntarium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 64:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION