라틴어 문장 검색

luget senatus, maeret equester ordo, tota civitas confecta senio est, squalent municipia, adflictantur coloniae, agri denique ipsi tam beneficum, tam salutarem, tam mansuetum civem desiderant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 8장4)
tu P. Clodi cruentum cadaver eiecisti domo, tu in publicum abiecisti, tu spoliatum imaginibus, exsequiis, pompa, laudatione, infelicissimis lignis semiustilatum nocturnis canibus dilaniandum reliquisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장3)
nam quid esset ingratius quam laetari ceteros, lugere eum solum propter quem ceteri laetarentur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 30장 1:6)
O me miserum, o me infelicem!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 37장 1:11)
Naevius non volt, si est homini honesto locus in civitate invito Naevio, si fas est respirare P. Quinctium contra nutum dicionemque Naevi, si, quae pudore ornamenta sibi peperit, ea potest contra petulantiam me defendente obtinere, spes est etiam hunc miserum atque infelicem aliquando tandem posse consistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 30장 4:3)
indoctus dicimus brevi prima littera, insanus producta, inhumanus brevi, infelix longa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 48장 1:5)
] nec vero ego M. Regulum aerumnosum nec infelicem nec miserum umquam putavi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon II, 1장2)
omni autem in re consensio omnium gentium lex naturae putanda est) - quis est igitur, qui suorum mortem primum non eo lugeat, quod eos orbatos vitae commodis arbitretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 30:2)
quid ego nunc lugeam vitam hominum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 82:4)
Metelli sperat sibi quisque fortunam, proinde quasi aut plures fortunati sint quam infelices aut certi quicquam sit in rebus humanis aut sperare sit prudentius quam timere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 85:11)
Nam no/s decebat coe/tus celebranti/s domum Luge/re, ubi esset a/liquis in lucem e/ditus, Huma/nae vitae va/ria reputanti/s mala;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 114:2)
Sed lo/nge a leto nu/mine aspello/r Iovis, Atque hae/c vetusta, sae/clis glomerata ho/rridis, Lucti/fica clades no/stro infixa est co/rpori;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 25:2)
ex hac opinione sunt illa varia et detestabilia genera lugendi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 62:1)
Quid, quos res ipsa lugere prohibet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 65:7)
neque tamen lugent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 68:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION