라틴어 문장 검색

Sedere primo solitus in gradu semper Tunc, cum liceret occupare, Nanneius Bis excitatus terque transtulit castra, Et inter ipsas paene tertius sellas Post Gaiumque Luciumque consedit.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XIV1)
Pulchrior et maior quo sub duce Martia Roma?
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XIX4)
Hermes Martia saeculi voluptas, Hermes omnibus eruditus armis, Hermes et gladiator et magister, Hermes turba sui tremorque ludi, Hermes, quem timet Helius, sed unum, Hermes, cui cadit Advolans, sed uni, Hermes vincere nec ferire doctus, Hermes subpositicius sibi ipse, Hermes divitiae locariorum, Hermes cura laborque ludiarum, Hermes belligera superbus hasta, Hermes aequoreo minax tridente, Hermes casside languida timendus, Hermes gloria Martis universi, Hermes omnia solus et ter unus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXIV1)
Bis septena tibi non sint subsellia tanti, Ut sedeas viso pallidus Oceano.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXVII3)
Scis certe, puto, vestra iam venire Saturnalia, Martias Kalendas;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXXIV4)
Bis vicine Nepos - nam tu quoque proxima Florae Incolis et veteres tu quoque Ficelias - Est tibi, quae patria signatur imagine voltus, Testis maternae nata pudicitiae.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXVII1)
Bis senis modo messibus peractis Vix unum puer adplicabat annum.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXVIII3)
Emendare meos, quos novit fama, libellos Et tibi permittis felicis carpere nugas, - Has, inquam, nugas, quibus aurem advertere totam Non aspernantur proceres urbisque forique, Quas et perpetui dignantur scrinia Sili Et repetit totiens facundo Regulus ore, Quique videt propius magni certamina Circi Laudat Aventinae vicinus Sura Dianae, Ipse etiam tanto dominus sub pondere rerum Non dedignatur bis terque revolvere Caesar.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXIV2)
Parvo cum pretio diu liceret, Dum puram cupit adprobare cunctis, Adtraxit prope se manu negantem Et bis terque quaterque basiavit.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXVI2)
Vicini, moneo, sanctum celebrate Priapum Et bis septenis parcite iugeribus.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXIII5)
Publica victrices testantur gaudia chartae, Martia laurigera cuspide pila virent.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, VI4)
Bis denos puerum numerantem perdidit annos, Mentula cui nondum sesquipedalis erat.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XIV5)
Bis senos triplices et dentiscalpia septem;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LIII2)
Postquam bis senis ingentem fascibus annum Rexerat, adserto qui sacer orbe fuit, Emeritos Musis et Phoebo tradidit annos, Proque suo celebrat nunc Helicona foro.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXIII4)
Lis te bis decumae numerantem frigora brumae Conterit una tribus, Gargiliane, foris.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXV1)

SEARCH

MENU NAVIGATION