라틴어 문장 검색

quae potest enim spes esse in ea re p., in qua hominis impotentissimi atque intemperantissimi armis oppressa sunt omnia, et in qua nec senatus nec populus vim habet ullam nec leges ullae sunt nec iudicia nec omnino simulacrum aliquod ac vestigium civitatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 1 1:4)
non enim vidisses fratrem tuum, non eum quem reliqueras, non eum quem noras, non eum quem flens flentem, prosequentem proficiscens dimiseras, ne vestigium quidem eius nec simulacrum sed quandam effigiem spirantis mortui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 1:8)
sese iam ne deos quidem in suis urbibus ad quos confugerent habere, quod eorum simulacra sanctissima C. Verres ex delubris religiosissimis sustulisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 1장 3:2)
nec solum ab optimis studiis excellentes viri deterriti non sunt, sed ne opifices quidem se ab artibus suis removerunt, qui aut Ialysi, quem Rhodi vidimus, non potuerunt aut Coae Veneris pulchritudinem imitari, nec simulacro Iovis Olympii aut doryphori statua deterriti reliqui minus experti sunt quid efficere aut quo progredi possent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 2장1)
Itaque et Phidiae simulacris, quibus nihil in illo genere perfectius videmus, et eis picturis quas nominavi cogitare tamen possumus pulchriora;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 2장 3:3)
Atque utinam in Latinis talis oratoris simulacrum reperire possemus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 7장2)
et dubitas quin sensus in morte nullus sit, cum in eius simulacro videas esse nullum sensum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 91:9)
nam et mihi simulacrum Neptuni, quod Baiis in tetrastylo notaveram, videbatur dicere:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 104:4)
Vix navita Porthmeus sufficiet simulacra virum traducere cumba;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 121:11)
Nec diu morata dominam producit e latebris laterique meo applicat, mulierem omnibus simulacris emendatiorem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:21)
Canis per flumen carnem cum ferret natans, Lympharum in speculo vidit simulacrum suum, Aliamque praedam ab altero ferri putans Eripere voluit;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canis per fluvium carnem ferens.2)
Hic studio accensus, facie simulacrum pari, Una statura, simile et membris omnibus, Dum tempus habuit, callida finxit manu.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Prometheus et Dolus: De veritate et mendacio.3)
ipse ad scribendum animum oculos manum intendit, ne vacua mens audita simulacra et inanes sibi metus fingeret.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 7:3)
Qui negabant esse se Christianos aut fuisse, cum praeeunte me deos appellarent et imagini tuae, quam propter hoc iusseram cum simulacris numinum afferri, ture ac vino supplicarent, praeterea male dicerent Christo, quorum nihil cogi posse dicuntur qui sunt re vera Christiani, dimittendos putavi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 5:2)
quoque omnes et imaginem tuam deorumque simulacra venerati sunt et Christo male dixerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION