라틴어 문장 검색

aliam deinde, inflatus adsentationibus eorum qui eum non Hieronis tantum sed Pyrrhi etiam regis, materni avi, iubebant meminisse, legationem misit, qua aecum censebat Sicilia sibi omni cedi, Italiae imperium proprium quaeri Carthaginiensi populo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 78:1)
orbum a patre relictum, apud maternum avum Galam, regem Numidarum, eductum, cum avunculo Masinissa, qui nuper cum equitatu subsidio Carthaginiensibus venisset, in Hispaniam traiecisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 313:2)
genere materno, virtute, ingenio, favore Macedonum longe praestitit Demetrius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 271:2)
sic tibi vir sospes, sic sint cum prole nepotes, cumque bonis nuribus quod peperere nurus, sic, quem dira tibi rapuit Germania Drusum, pars fuerit partus sola caduca tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 821)
Peleus nurum vocabit et Nereus nurum.
(세네카, Troades 907:1)
Me praedia materna parum commode tractant, delectant tamen ut materna, et alioqui longa patientia occallui.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 15 2:1)
delectasset enim te et Apri nostri accuratissimus sermo, cum Maternum ut omne ingenium ac studium suum ad causas agendas converteret exhortatus est, et Materni pro carminibus suis laeta, utque poetas defendi decebat, audentior et poetarum quam oratorum similior oratio.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 14장 2:2)
hoc docta Mycale Thessalas docuit nurus, nam inter omnis Luna quam sequitur magas stris relictis, inlitas vestes dabis hac' inquit 'ipsa tabe, si paelex tuos invisa thalamos tulerit et coniunx levis aliam parenti dederit altisono nurum.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:36)

SEARCH

MENU NAVIGATION