라틴어 문장 검색

ad haec, Maxime, longa oratione fatigare te non est consilium;
(아풀레이우스, 변명 89:9)
itaque acceptis litteris Carthaginem pergit, ubi iam prope exacto consulatus sui munere Lollianus Auitus te, Maxime, opperiebatur.
(아풀레이우스, 변명 92:7)
scio te, Maxime, libenter eius litteras auditurum;
(아풀레이우스, 변명 92:10)
Video, Maxime, quam benigne audias, quae in amico tuo Auito recognosces.
(아풀레이우스, 변명 93:7)
βουλομένην γάρ με δι' ἁ`σ εἶπον αἰτίασ γαμηθῆναι, αὐτο`σ ἔπεισασ τοῦτον ἀντι` πάντων αἱρεῖσθαι, θαυμάζων το`ν ἄνδρα και` σπουδάζων αὐτο`ν οἰκεῖον ὑμῖν δι' ἐμοῦ ποιεῖσθαι. νῦν δε` ὡσ κατοροι ἡμῶν κακοήθεισ σε ἀναπείθουσιν, αἰφνίδιον ἐγένετο *̓απολέι¨οσ μάγοσ, και` ἐγω` μεμάγευμαι ὑπ' αὐτοῦ και` ἐρῶ. ἐλθε` τοίνυν προ`σ ἐμέ, ἕωσ ἔτι σωφρονῶ. Oro te, Maxime, si litterae ita, ut partim uocales dicuntur, etiam propriam uocem usurparent, si uerba ita, ut poetae aiunt, pinnis apta uulgo uolarent, nonne, cum primum epistolam istam Rufinus mala fide excerperet, pauca legeret, multa et meliora sciens reticeret, nonne tunc ceterae litterae sceleste se detineri proclamassent, uerba suppressa de Rufini manibus foras euolassent, totum forum tumultu complessent:
(아풀레이우스, 변명 81:2)
litteras tamen, quas ad me Carthagine uel iam adueniens ex itinere praemisit, quas adhuc ualidus, quas iam aeger, plenas honoris, plenas amoris, quaeso, Maxime, paulisper recitari sinas, ut sciat frater eius, accusator meus, quam in omnibus minor uitae curriculum cum fratre optumae memoriae uiro currat.- Audistine uocabula, quae mihi Pontianus frater tuus tribuerat me parentem suum, me dominum, me magistrum cum saepe alias, tum in extremo tempore uitae uocans, postquam * * * ;
(아풀레이우스, 변명 94:11)
audisti, Maxime, paulo ante, pro nefas, priuignum meum, fratrem Pontiani, diserti iuuenis, uix singulas syllabas fringultientem, cum ab eo quaereres, donassetne illis mater quae ego dicebam me adnitente donata.
(아풀레이우스, 변명 96:18)
Testor igitur te, Claudi Maxime, uosque, qui in consilio estis, uosque etiam, qui tribunal mecum adsistitis, haec damna et dedecora morum eius patruo huic et candidato illo socero adsignanda meque posthac boni consulturum, quod talis priuignus curae meae iugum ceruice excusserit, neque postea pro eo matri eius supplicaturum.
(아풀레이우스, 변명 97:1)
specta quaeso, Maxime, ut hisce auditis subito obstipuerit, ut oculos ad terram demiserit;
(아풀레이우스, 변명 97:8)
rumpi tabulas istas iube, Maxime:
(아풀레이우스, 변명 98:2)
at ego hasce tabulas, Maxime, hic ibidem pro pedibus tuis abicio testorque me deinceps incuriosius habiturum, quid Pudentilla testamento suo scribat.
(아풀레이우스, 변명 99:1)
quaere, Maxime, cuius emptionis auctor fuerit, quantulo pretio mulier locuples agellum suum praestinarit.
(아풀레이우스, 변명 99:12)
hos ego maxime admiror, quod homines sunt periti non propagandae uitis nec inoculandae arboris nec proscindendi soli:
(아풀레이우스, 플로리다 6:7)
quo maior religio dicendi habenda est, et quidem non in uno genere studiorum.
(아풀레이우스, 플로리다 9:13)
proinde duceret, quo liberet.
(아풀레이우스, 플로리다 14:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION