라틴어 문장 검색

Si [id non fit] medicamentum malo uincitur, utique ad ustionem properandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 4:4)
Quidam usi sunt medicamentis adurentibus, quidam ferro adusserunt, quidam scalpello exciderunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 7:7)
cum interim plerique nullam uim adhibendo, qua tollere id malum temptent, sed imponendo tantum lenia medicamenta, quae quasi blandiantur, quominus ad ultimam senectutem perueniant, non prohibentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 8:2)
- Ergo ubi primum id uitium notatum est, imponi debent medicamenta adurentia.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 9:1)
Ipsum ulcus neque tactum neque medicamentum sentit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 11:4)
Ac si quis neruus exesa carne nudatus est, contegendus ante linteolo est, ne sub eo medicamento aduratur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 14:2)
Adustum uel medicamentis uel ferro corpus primum purgandum, deinde implendum esse apparere cuilibet ex prioribus potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 15:5)
Medicamentum eius fortuitum est uno die febris, quae umorem noxium absumat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 18:2)
Vbi inflammatio sublata ulcusque purgatum est, imponi lene medicamentum debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 20:1)
Purgato ulcere, quod in summa cute esse proposui, satis ad sanitatem eadem lenia medicamenta proficient.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 20:4)
Si summa detracta pellicula est, hic quoque melius lenia medicamenta proficiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 23:3)
- Propter haec et album ueratrum recte datur, atque etiam saepius, donec ea digerantur, et medicamenta imponuntur, quae umorem uel educant uel dissipent, quorum supra mentio facta est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 25:1)
- Proprium eius medicamentum galbanum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 26:6)
Quibus uero medicamentis discuteretur, supra propositum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 27:9)
Atque id ipsum quo medicamento tolleretur, supra demonstraui.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 28:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION