라틴어 문장 검색

sed aut ore venae alicujus adaperto, aut tuberculis quibusdam natis, exque his sanguine erumpente.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 2:2)
Auctoresque medici sunt, vel exesa parte aliqua sanguinem exire, vel rupta, vel ore alicuius venae patefacto.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 3:1)
malum punicum excavare, exemptisque omnibus seminibus, membranas quae inter ea fuerunt, iterum conjicere:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 7:2)
Proprie autem ad ani fissa, vel ora venarum fundentia sanguinem, aeruginis p. )-(. II.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XX De pastillis. 7:1)
Si vero ex membrana, quae super cerebrum est, profluit sanguis, vitellus combustus et contritus inspergi debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXII De medicamentis quibus aridis utimur. 9:1)
quum quid increvit, ut vena, quae intumescens in varicem convertitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 1:6)
cuive circa fauces grandes venae, vel arteriae praecisae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 6:3)
Vix autem ad sanitatem perveniunt, quibus ulla parte aut pulmo, aut jecinoris crassum, aut membrana, quae continet cerebrum, aut lienis, aut vulva, aut vesica, aut ullum intestinum, aut septum transversum vulneratum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 8:1)
Ii quoque in praecipiti sunt, in quibus usque ad grandes intusque conditas venas in alis, vel poplitibus mucro desedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 8:2)
Periculosa etiam vulnera sunt, ubicumque venae majores sunt, quoniam exhaurire hominem profusione sanguinis possunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 8:3)
idque evenit non in alis tantum atque poplitibus, sed etiam in iis venis quae ad anum testiculosque perveniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 9:1)
item quodcumque musculum, aut nervum, aut arteriam, aut membranam, aut os, aut cartilaginem laesit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 9:3)
Igitur, corde percusso, sanguis multus fertur, venae elanguescunt, color pallidissimus, sudores frigidi, malique odoris, tamquam irrorato corpore oriuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 14:1)
Sin cerebrum membranave ejus vulnus accepit, sanguis per nares, quibusdam etiam per aures exit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 20:1)
venarum motus elanguescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 21:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION