라틴어 문장 검색

Ita ut sint veluti sex Formae Minores eorum quae juvant Memoriam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:29)
ut memoriae proditum est de corvo, qui per magnas siccitates fere enectus siti conspexit aquam in trunco cavo arboris;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 341:4)
Semper enim memoria tenendum est, nos hoc loco non res ipsas tractare, sed exempla tantum adducere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 403:8)
Curas vitae multiplicant, sed memoriam mortis mitigant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:5)
Aeternitas sobolis etiam brutis communis est, sed illa memoriae, meritorum, et operum, propria est hominibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:6)
Sunt tamen qui, licet liberis careant, tamen memoriae suae incuriosi sunt et cogitationes vitae tantum curriculo terminant, et tempora futura ut ad se nihil pertinentia ducunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:6)
Quod ad milites attinet, reperio certe duces apud exercitus suos concionantes illis in memoriam redigere solere charitates uxorum et liberorum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:17)
Etenim exprobrat hoc illis fortunam propriam, eosque quasi digito monstrat, et frequenter eorum memoriam vellicat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 8:3)
Observare licet neminem ex viris magnis et illustribus fuisse (quorum extat memoria vel antiqua vel recens) qui adactus fuerit ad insanum illum gradum amoris.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:5)
Neque rursus exempla eorum negligas, qui eodem munere praviter functi sunt, non ut teipsum eorum memoriam carpendo vendites, sed ut monearis quid evitare debeas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:14)
Memoriam praedecessoris tui illaesam conserva.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 5:10)
Aequum vero est ut virtutum suarum memoria usque ad posteros permanet, vitiorum vero una cum ipsis moriatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 2:7)
Quantum ad triumphos, saltationes sub larva, convivia, nuptias, funera, supplicia capitalia, et huiusmodi spectacula, non opus est ut reducantur hominibus in memoriam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:29)
Illud quoque memoria tenendum, optimi consiliarii mortui.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 8:14)
Noveram et alium qui, cum ad colloquium cum alio veniret, id quod maxime ei in sermone curae erat, praeterire solitus erat, et discedere, et rursus redire, et tum demum eius rei mentionem facere ac si illa fere e memoria excidisset.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION