라틴어 문장 검색

adeoque pluteos ac vineas Romanorum operuerat ut ea sola ignibus aliquotiens coniectis ab hoste etiam tutamentum fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 656:2)
et Capenae duas interdiu lunas ortas, et aquas Caeretes sanguine mixtas fluxisse fontemque ipsum Herculis cruentis manasse respersum maculis, et Antii metentibus cruentas in corbem spicas cecidisse, et Faleriis caelum findi velut magno hiatu visum, quaque patuerit ingens lumen effulsisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 11:1)
quamquam probe scit non in castris modo suis sed iam etiam Romae infamem suam cunctationem esse, obstinatus tamen tenore eodem consiliorum aestatis reliquum extraxit, ut Hannibal destitutus ab spe summa ope petiti certaminis iam hibernis locum circumspectaret, quia ea regio praesentis erat copiae, non perpetuae, arbusta vineaeque et consita omnia magis amoenis quam necessariis fructibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 176:2)
inde vineae quoque coeptae agi cuniculique;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 233:1)
vineae inde omniaque alia operum machinationumque genera cum admoverentur, Campanique Fabium orarent ut abire Capuam tuto liceret, paucis egressis Marcellus portam qua egrediebantur occupavit, caedesque promiscue omnium circa portam primo, deinde inruptione facta etiam in urbe fieri coepta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 243:1)
ab Antio nuntiatum est cruentas spicas metentibus visas esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 159:3)
ceterum postquam vineas agi turresque excitari vident, victa pertinacia est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 207:1)
Tibine ego, si fidem servas mecum, vineam pro aurea statua statuam, quae tuo gutturi sit monumentum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 2101)
mihi istic nec seritur nec metitur, nisi ea quae tu vis volo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 2150)
'tibi aras, tibi occas, tibi seris, tibi idem metis, tibi denique iste pariet laetitiam labos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 139)
sibi quisque ruri metit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 2200)
[ut hortum fodiat atque ut frumentum metat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 2126)
eorum licet iam metere messem maxumam, neque quicquam hic nunc est vile nisi mores mali.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 16)
Ad eundem modum Hierapoli Phrygiae effervet aquae calidae multitudo, e quibus circum hortos et vineas fossis ductis inmittitur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장40)
quorum inventa secuti siderum et occasus tempestatum significatus Eudoxus, Euctemon, Callippus, Meto, Philippus, Hipparchus, Aratus ceterique ex astrologia parapegmatorum disciplinis invenerunt et eas posteris explicatas reliquerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 6장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION