라틴어 문장 검색

'Naryciae' piceae, ut "hic et Narycii posuerunt moenia Locri".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4383)
eorum autem castrorum imperatorem ducemque hostium intra moenia atque adeo in senatu videtis intestinam aliquam cotidie perniciem rei publicae molientem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 5:2)
Nulla iam pernicies a monstro illo atque prodigio moenibus ipsis intra moenia comparabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 1:3)
impetu liberavissent, nec C. Duelius, A. Atilius, L. Metellus terrore Karthaginis, non duo Scipiones oriens incendium belli Punici secundi sanguine suo restinxissent, nec id excitatum maioribus copiis aut Q. Maximus enervavisset aut M. Marcellus contudisset aut a portis huius urbis avolsum P. Africanus compulisset intra hostium moenia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 2:1)
at idem Pericles non fecit annum fere post quinquagesimum, cum praeter moenia nihil teneret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 11 6:12)
qui tamen ita dicere solebat se id fore videre quod factum est sed malle quam armatum ad patriae moenia accedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 3 11:2)
sed hoc scito, tuos veteres hostis, novos amicos, vehementer litteris perculsos atque ex magna spe deturbatos iacere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 7 1:3)
itaque crebras vel potius cotidianas compellationes meas non tulit seque in urbem recepit invitus neque solum spe sed certa re iam et possessione deturbatus est meo iustissimo honestissimoque convicio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 25 2:5)
si caementum bonum non haberem, deturbem aedificium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 9 9:2)
haec tibi Luculle, si es adsensus Antiocho familiari tuo, tam sunt defendenda quam moenia, mihi autem bono modo tantum quantum videbitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 184:1)
qui in magistratu nisi rogationem de piratico bello tulisset, profecto egestate et improbitate coactus piraticam ipse fecisset, ac minore quidem cum rei publicae detrimento quam quod intra moenia nefarius hostis praedoque versatus est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 5장 1:5)
an ille praetor, ille vero consul, si modo haec templa atque ipsa moenia stare eo vivo tam diu et consulatum eius exspectare potuissent, ille denique vivus mali nihil fecisset cui mortuo unus ex suis satellitibus curiam incenderit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 33장 2:1)
de fortunis omnibus P. Quinctius deturbandus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 14장 2:4)
atque haec perinde loquor, quasi ipso illo tempore, cum te praetor iussisset ex edicto possidere, si in possessionem misisses, debueris aut potueris P. Quinctium de possessione deturbare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 26장 3:7)
Per inertiam materiae fit ut corpus omne de statu suo vel quiescendi vel movendi difficulter deturbetur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION