라틴어 문장 검색

ita tum aegrae et adfectae civitati quodcumque adversi incideret non rerum magnitudine sed viribus extenuatis, quae nihil quod adgravaret pati possent, aestimandum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 98:1)
ibi per dies aliquot stativa habita refectusque miles hibernis itineribus ac palustri via proelioque magis ad eventum secundo quam levi aut facili adfectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 106:1)
si hoc modo peragrando cacumina saltusque M. Furius recipere a Gallis urbem voluisset quo- hic novus Camillus, nobis dictator unicus in rebus adfectis quaesitus, Italiam ab Hannibale reciperare parat, Gallorum Roma esset, quam vereor ne sic cunctantibus nobis Hannibali ac Poenis totiens servaverint maiores nostri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 168:1)
tandem ultima ausi passique,cum omnia subsidia vitae deessent adfectisque fame viribus arma iam sustinere nequirent, necessitatibus magis humanis quam armis victi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 740:2)
id priusquam fieret, ita futurum conpertum ex transfugis Fulvius Flaccus senatui Romam cum scripsisset, varie animi hominum pro cuiusque ingenio adfecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 104:1)
Aetoli pars sopiti adfecta labore ac vigiliis corpora ex somno moliebantur, pars vigilantes adhuc ad strepitum pugnantium in tenebris currunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 290:2)
dilectus omissus est, exauctorati, qui sacramento dixerant, et exercitus qui Arimini pestilentia adfectus erat domum dimissus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 55:2)
lassitudo et sitis iam sentiebatur et meridiem aestum magis accensurum cum mox appareret, statuit sic adfectos recenti atque integro hosti non obicere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 457:1)
"equidem ipse aliter adfectus animo sum, qui apud exercitum mihi loqui videar, quam paulo ante eram, cum ad plebem urbanam spectabat oratio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 454:1)
amovi a foribus maximam molestiam, patri ut liceret tuto illam amplexarier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 23)
Strobilvs Hoc est servi facinus frugi, facere quod ego persequor, ne morae molestiaeque imperium erile habeat sibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 11)
Tum piscatores, qui praebent populo pisces foetidos, qui advehuntur quadrupedanti crucianti cantherio, quorum odos subbasilicanos omnes abigit in forum, eis ego ora verberabo surpiculis piscariis, ut sciant, alieno naso quam exhibeant molestiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 241)
odio et malo et molestiae, bono usui estis nulli, nec vobiscum quisquam in foro frugi consistere audet;
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 219)
quia commisi, ut me defrudes, ad eam rem adfectas viam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 324)
Exhibeas molestiam, ut opinor, si quid debeam, qui nunc sic tamen es molestus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 410)

SEARCH

MENU NAVIGATION