라틴어 문장 검색

non, quidquid meris adiicietur adfectibus, omnes eorum diluet vires et miserationem securitate laxabit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 53:4)
suadentium et monentium et pollicentium et consolantium gravis, in metu et verecundia contracta, adhortationibus fortis, disputationibus teres, miseratione flexa et et consulto quasi obscurior;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 211:1)
duplex est tamen miseratio, altera cum invidia, qualis modo dicta de damnatione Philodami, altera cum deprecatione demissior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 318:3)
Et haec non est quies, quae motum omnem molestiam iudicat, sed dissolutio et languor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 5:2)
non magis in ipsa quicquam esse molestiae quam post ipsam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 5:3)
Nempe et molestiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 10:1)
Nox exhibet molestiam, non tollit, et sollicitudines mutat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 6:4)
Quemadmodum minuta lumina claritas solis obscurat, sic dolores, molestias, iniurias virtus magnitudine sua elidit atque opprimit et quocumque adfulsit, ibi quicquid sine illa apparet, extinguitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 20:3)
Quidam ex nostris existimant omnium istorum fortem tolerantiam non esse optabilem, sed ne abominandam quidem, quia voto purum bonum peti debet et tranquillum et extra molestiam positum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 5:1)
Nemo non, cum alteri prodest, sibi profuit, non eo nomine dico, quod volet adiuvare adiutus, protegere defensus, quod bonum exemplum circuitu ad facientem revertitur, sicut mala exempla reddunt in auctores nec ulla miseratio contingit iis, qui patiuntur iniurias, quas posse fieri faciendo docuerunt, sed quod virtutum omnium pretium in ipsis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 19:4)
Ne quietem quidem et molestia vacare bonum dicam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 19:3)
commodum est, quod plus usus habet quam molestiae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 36:2)
Magno impendio temporum, magna alienarum aurium molestia laudatio haec constat:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 38:3)
Vacat enim animus molestia liber ad inspectum universi, nihilque illum avocat a contemplatione naturae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 6:3)
In aequo est autem amissae rei miseratio et timor amittendae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION