라틴어 문장 검색

et respondebo primum postremae tuae paginae quae mihi magnae molestiae fuit quod ad te scriptum est a Cincio de Stati sermone;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 2 2:2)
sed quoniam grammaticus es, si hoc mihi ζήτημα persolveris, magna me molestia liberans.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 3 21:7)
libenter enim in his molestiis ἐνσχολάζω τόσον.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 11 4:5)
sed in hoc ipso habent tamen idem fasces molestiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 3 11:5)
id quantis nostris peccatis vitiisque evenerit non possum sine molestia cogitare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 13 4:5)
dices, quid igitur proficis qui anticipes eius rei molestiam quam triduo sciturus sis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 14 4:1)
in his ego me consultationibus exercens et disserens in utramque partem tum Graece tum Latine et abduco parumper animum a molestiis et τῶν προὔργου τι delibero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 4 6:1)
nam me hebetem molestiae reddiderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 17 4:2)
o vim incredibilem molestiarum!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 10 13:3)
ego propter incredibilem et animi et corporis molestiam conficere pluris litteras non potui;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 5 7:1)
quae essent profecto crebriores, si quid haberes quo putares meam molestiam minui posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 10 4:5)
quod autem scribis quandam laetitiam bonorum esse commotam ut sit auditum de litteris, tu quidem nihil praetermittis in quo putes aliquid solaci esse, sed ego non adducor quemquam bonum ullam salutem putare mihi tanti fuisse ut eam peterem ab illo, et eo minus quod huius consili iam ne socium quidem habeo quemquam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 16 3:1)
spero enim me a te impetrasse ut privares me ista molestia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 26 4:9)
iudiciali molestia ut caream videbis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 6 8:1)
incredibile est quanta me molestia adfecerit, nec me hercule ex ea parte maxime quod plerique mecum, ad quem igitur te medicum conferes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 1 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION