라틴어 문장 검색

Verum inquis tanti non est ingenium tuum, Momentum ut horae pereat officiis meis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.2)
interim ille certis dimensisque momentis vel subtrahitur vel assurgit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 3:3)
Intendi animum contraque opinionem meam post longam desuetudinem perquam exiguo temporis momento id ipsum, quod me ad scribendum sollicitaverat, his versibus exaravi:
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 5:1)
ipse quidem Getico peream violatus ab arcu (et sit periuri quam prope poena, vides) te nisi momentis video paene omnibus absens.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 514)
sic valeant pueri, votum commune deorum, quos laus formandos est tibi magna datos), quanta potes, praebe nostrae momenta saluti quae nisi mutato nulla futura loco est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1327)
Extemplo graciles ex aere catenas retiaque et laqueos, quae lumina fallere possent, elimat (non illud opus tenuissima vincant stamina, non summo quae pendet aranea tigno), utque leves tactus momentaque parva sequantur efficit et lecto circumdata collocat arte.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 19:7)
sic animus vario labefactus vulnere nutat huc levis atque illuc momentaque sumit utroque.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 41:5)
Adicis huic animo momento potentia, clarum nomen avumque Iovem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 36:5)
nam quod fuit ante, relictum est, fitque quod haud fuerat, momentaque cuncta novantur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 18:5)
Ignorare tamen non possumus etiam extra Catholicam Ecclesiam, alias Ecclesias et christianas Communitates – aeque ac alias religiones – magnam sollicitudinem manifestasse et magni momenti de his argumentis cogitationem, de quibus omnes sollicitamur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 11:2)
16. Unumquodque caput, licet propria habeat argumenta propriamque methodum, recipit vicissim magni momenti quaestiones in capitibus praecedentibus tractatas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 22:1)
18. Continuata mutationum humani generis orbisque celeritas hodie coniungitur cum augmento modulationum vitae et laboris, in illa quam in Hispanico sermone quidam “rapidación” appellant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 26:1)
Ad hanc rem etiam augmentum praxis mutationis usus soli contulit, praesertim vastatio silvarum ob agrorum cultum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 34:9)
Augmentum gradus maris, exempli gratia, condiciones potest creare extremae gravitatis si pensitatur quartam partem gentium orbis prope mare vivere vel in vicinia maris atque maiorem megalopolium partem in regionibus locari litoralibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 35:7)
Perniciosum est augmentum migrantium qui miseriam fugiunt graviorem degradatione ambitali redditam, qui non agnoscuntur tamquam profugi in conventionibus internationalibus et pondus ferunt propriae desertae vitae quam sine ulla legum tutela degunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 36:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION